PL 78, col. 950
Ordo Romanus I (Auctor incertus), J. P. Migne
episcopis autem omni tempore in Dominicis, seu
festis diebus cantatur. Nam quando litania agitur,
nec Gloria in excelsis Deo, nec Kyrie eleison post
Introitum, nec Alleluia cantatur, excepto litania majore.
26.
Item de Responsorio graduali, ab incipiente
usque ad finem cantatur, et Versus similiter. Similiter
in quotidianis diebus Alleluia simili modo. In
quotidianis vero diebus, si voluerint, tantum prima
dicitur.
Item candelabra tenentur in manibus usque dum
ad repetitionem incipiunt, postea deponuntur in pavimentum.
Et post primam Orationem Missae datam
deportantur ante altare. Item Gloria dividitur, sed
tantum festis diebus. Ad repetendum vero, sive festis
diebus, seu quotidianis, semper incipitur. Tantum
semel de offertorio, seu et versu ipsius, duabus
vicibus ad unam Missam domno papae cantatur.
IV. Incipit Ordo a Dominica mediana usque in Octavas Paschae.
27.
Igitur a Dominica quam sedes apostolica Medianam
voluit nuncupari, usum observantiae credimus
intimandum; unde et ea quae ipsa die dicuntur
numerum dierum ostendunt, ut est illud, Quarta
decima die ad vesperum; et paulo post, In quinta decima
solemnitatem celebrabitis. A quo die usque in
vigiliam sanctae Dominicae Resurrectionis in nullo
responsorio 19 decantatur Gloria, nec in Venite;
a Coena vero Domini, nec in Psalmis, nec in ullo
loco decantatur Gloria usque in Pascha. Dominica in
Palmis, cum Evangelium legitur, dicit diaconus Dominus vobiscum. R\ Et cum spiritu tuo.
Item dicat: Passio Domini nostri Jesu Christi secundum Matthaeum.
R\ Gloria tibi, Domine.
28.
Feria 4, quae est pridie in Coena Domini, hora
tertia pontifex cum clero et ordine suo procedat ad
altare in ecclesia majore, et dicit Orationes solemnes
hoc ordine: Oremus. Dat Orationem Deus a quo
et Judas. Post Amen sequitur, et dicit Orationes
solemnes, sicut in Sacramentorum continetur; tantummodo
pro se intermittit. Dicit Orationem pro
rege Francorum, deinde reliquas per ordinem, ad
ultimum pro Judaeis non flectunt genua. Quibus
expletis, osculatur altare, et egreditur. Postea vero
hora octava ingrediuntur ad Missas hoc ordine. Dicit
schola Antiphonam ad Introitum, et pontifex dat
Orationem. Legitur lectio una, sicut in Capitulare