PL 78, col. 955

Ordo Romanus I (Auctor incertus), J. P. Migne

Epheta, quod est adaperire, in odorem suavitatis. Tu
autem effugare, diabole, appropinquabit enim judicium
Dei.
Postea tangit de oleo sancto scapulas et pectus,
et dicit: Abrenuntias Satanae? Resp. Abrenuntio. Et
omnibus operibus ejus? Resp. Abrenuntio. Et omnibus
pompis ejus? Resp. Abrenuntio. Ego te lino oleo salutis
in Christo Jesu Domino nostro propitiatus in vitam
aeternam. Pax tibi.
38.
Hac expleta, ambulet in circuitum, imposita
manu super capita eorum, dicat tantum excelsa voce, Credo in Deum.
Vertit se ad feminas, et facit similiter.
Postea dicuntur eis ab archidiacono: Orate,
electi, flectite genua. Et post paululum dicit: Levate.
Complete Orationem nostram in unum, et dicite Amen.
Et respondent omnes Amen. Iterum admonentur ab

archidiacono his verbis: Catechumeni recedant. Si
quis catechumenus est, recedat. Omnes catechumeni
exeant foras. Iterum dicit diaconus: Filii charissimi,
revertimini in locis vestris, exspectantes horam qua
possit circa vos Dei gratia baptismum operari. 25
39.
Hora nona ingrediuntur sacrarium pontifex,
sacerdotes et caeteri, et induunt se vestimentis,
cum quibus vigilias celebrare debent; et accenso
cereo, procedunt simul omnes de sacrario cum ipso
cereo in ecclesiam cum silentio, nihil cantantes; et
ponitur in candelabro ante altare. Et unus diaconus
rogat unum de sacerdotibus vel levitis, qui ibidem
revestiti astant, pro se orare; et ut surrexerit, dicit
ipse diaconus Dominus vobiscum. Resp. Et cum spiritu
tuo. Et dicit Orationem, sicut in Sacramentorum

continetur. Postea sedent pontifex et sacerdotes in
sediculis suis; diaconi permanent stantes. Ipsa expleta,
dicit Dominus vobiscum. Resp. Et cum spiritu
tuo. Inde Sursum corda. Resp. Habemus ad Dominum.
Inde Gratias agamus Domino Deo nostro. Resp. Dignum
et justum est. Inde vero accedit in consecrationem
cerei, decantando quasi canonem. Inde vero
accenduntur in duobus candelabris duo cerei, et de
ipso igne accendunt in omni domo, quia omnis anterior
exstingui debet.
40.
Deinde lector exuit se planeta; ascendens in
ambonem, non pronuntiat Lectio libri Genesis, sed
inchoat ita, In principio fecit Deus coelum et terram;
nam et reliquae omnes sic inchoantur. In primis
Graeca legitur, deinde statim ab alio Latina. Tunc

primum surgens pontifex dicit, Oremus et diaconus Flectamus genua,
deinde Levate; et datur Oratio a
pontifice, et legitur lectio Graece, Factum est in vigilia
matutina, et ab ipso cantatur canticum hoc Graece, Cantemus Domino.
Post haec ascendit alius, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.