PL 78, col. 960

Ordo Romanus I (Auctor incertus), J. P. Migne

parte sinistra archipresbyteri, et secundus vel quartus,
vel quem voluerit pontifex; et dat unicuique
eorum singulas oblationes, et confringunt cum ipso
super altare in corporale; caeteras oblationes, quas
superfluas habuerit, ponit episcopus, seu archidiaconus,
vel qui fuerit de diaconibus, in sacculis, quos
tenent acolythi; et sic ipsi deferunt ad caeteros
presbyteros, qui subterius stant ad confringendum.
Si autem aegritudo fuerit pontificis, ordinem quo
agere debeat superius scriptum habemus.
51.
Igitur diaconus quando dixerit Per omnia saecula
saeculorum, post Gloria in excelsis Deo, levant
planetas in scapulas, et stant juxta pontificem; similiter
levant et subdiaconi, sed cum sinu. Subdiaconus
vero de schola, statim ubi imposuerit Antiphonam

ad Introitum, levat planetam cum sinu. Ad
completionem Alleluia vel Responsoria, parat se diaconus
ad Evangelium legendum. Si autem diaconus
ibidem non fuerit, presbyter, sicut diaconus, stat
juxta pontificem, sed non levata planeta. At ubi
Evangelium relegerit, ibi se non parat ubi et diaconus,
sed statim venit ante altare vestitus planeta,
ornat altare, sicut diaconus.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.