PL 80, col. 184

Decretum (Flavius Gundemarus Gothorum), J. P. Migne · Carmen de S. Benedicto (Marcus Cassinensis), J. P. Migne

inobediens tam degradationis, vel excommunicationis
ecclesiasticae sententiam, quam etiam nostrae
severitatis censuram. Nos enim talia in divinis
Ecclesiis disponentes credimus fideliter regnum imperii
nostri ita divino gubernaculo regi, sicut et nos
cultum ordinis, zelo justitiae accensi, et corrigere
studemus, et in perpetuum perseverare disponimus

Improba mortifero reddere vota Jovi.
Sed puto praevisae culmen signaverat aulae,
Nomine tunc arcis templa moderna vocans.
In quibus aeternae damnatur porta gehennae,
Arxque modo vitae est, quae fuit ante necis.
De qua stelligeri pulsatur janua coeli,
Dum canit angelicis turba beata modis.
De qua colloqueris vero, Benedicte, Tonanti,
Monticula et sacri dux eremita chori.
Ad quam tu ex alio monitus cum monte venires,
Per deserta tibi, dux, via, Christus erat.
Namque duos juvenes bivium perduxit ad omne,
Qui te firmarent quod sequereris iter.
Hic quoque viventi justo praedixerat uni,
His tu parce locis, alter amicus adest.
Te sibi sublato tenebris mons coelitus horret,
Et pallet nebulis concolor ipse suis.
Moerent, et largis distillant fletibus antra,
Cumque suis plangunt tabida lustra focis.
Teque lacus liquidi vero flevere dolore,
Et sparsit laceras silva soluta comas.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.