PL 80, col. 183

Decretum (Flavius Gundemarus Gothorum), J. P. Migne · Carmen de S. Benedicto (Marcus Cassinensis), J. P. Migne

damus, et indulgentiae opem concedimus: et dum sit
magna culpa hactenus deliquisse, majoris tamen ac
inexpiabilis censura tenebit obnoxios, qui hoc nostrum
decretum, ex auctoritate priscorum Patrum veniens,
temerario ausu violare tentaverint: nec ultra
veniam delicti faciemus admissi, adempti, si dehinc
honorem ejusdem Ecclesiae quilibet Carthaginiensium
sacerdotum contempserit; subiturus procul dubio

Caeca profanatas coleret dum turba figuras,
Et manibus factos crederet esse deos,
Templa ruinosis haec olim struxerat aris,
Queis dabat obsceno sacra cruenta Jovi.
Sed jussus veniens, eremoque vocatus ab alta,
Purgavit sanctus hanc Benedictus humum.
Sculptaque confractis dejecit marmora signis,
Et templum vivo praebuit esse Deo.
Huc properet, coelos optat qui cernere apertos
Nec removet votum semita dura pium.
Semper difficili quaeruntur magna labore,
Arctam semper habet vita beata viam.
Huc ergo cum scelerum depressus fasce subissem,
Depositum sensi pondus abesse mihi.
Credo quod et felix vita fruar insuper illa
Oras pro Marco si, Benedicte, tuo.
Hunc plebs stulta locum quondam vocitaverat arcem,
Marmoreisque sacrum fecerat esse deis.
Quod tunc si vero signasset nomine quisquam,
Tartareum potuit jure vocare Chaos.
Ad quem caecatis errantes mentibus ibant

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.