PL 80, col. 40

Vita S. Maximi (Dynamius Patricius), J. P. Migne

cum in sancti viri commemoratione multa referentur
a multis, Cariatto subdiaconus, vita sanctissimus,
publice haec testatus est: Nemo nostrum dubitet,
inquit, beatissimum Maximum, de cujus virtutibus
tam multa, suggerente veritate, feruntur, cum in
mortali degeret corpore, non minus cum angelis
quam cum hominibus versatum esse. Quem enim
nobiscum tenebat humana conditio, eum beatis spiritibus
assiduum exhibebat dignitas meritorum.
Quadam nocte, imminente celeberrima beati Andreae
solemnitate, cum deputatus ego essem, qui ad vigilias
excitarem, et primo noctis tempore blandus me
sollicitum oppressisset somnus, dulces psallentium
audivi melodias; moxque excitatus, non sine perturbatione
multa e lecto me proripui, quod putarem

me opportunum excitandi tempus neglexisse. Tum
vero longe etiam dulciores, quam humanis possint
studiis effici, spiritalium cantionum melodias hausi
auribus meis. Continuo igitur ad ipsius arcis vestibulum
suspenso me gradu contuli, atque illis beatissimos
apostolos Petrum et Andream, ad complendam
eam sancto Maximo orationem, alternis honoribus
se praevenientes ego peccator audivi. Cumque tandem
jugi oblatione compulsus beatus Maximus, eos
diutius differre non posset, his verbis complevit
officium: Sit gloria Dei benedicta in aeternum et
in saecula saeculorum; reliquis respondentibus, amen.
Ego vero perquirendi studio propius accedens, neminem
illic videre potui, praeter sacratissimum
Maximum, prono vultu et corpore in templi pavimento

prostratum. Ille autem surgens, meam indigni
peccatoris curiositatem his verbis reprehendit: Arduum
est humanae fragilitati sanctorum secreta
cognoscere, et temerarium velle rimari; audi ergo
quae tibi praescius ego jam dicturus sum: ea quae
vidisti et audisti cave ne evulges. Quocunque enim
die id feceris, ex hac luce migrabis. Id utrum jam
eventurum sit, ex Dei pendet arbitrio. Ego quidem
excellentis ejus virtutis memoriam et testimonium
posteritati relinquo, ut ne quis mortalium ignoret
quemadmodum justi homines sanctorum possint frui
commercio et consuetudine. Huic autem narrationi
abunde multam conciliavit fidem quod eodem die
subdiaconus ille, sicut ei a beato Maximo praedicatum
erat, desiit esse in humanis; et quia non potuit

vivendi producere terminum, nec mysterium celare
voluit.
16.
Nos igitur tota devotione summoque animi
studio rogemus omnipotentem Deum, ut beatissimi
praesulis hujus patrocinio fretis nobis det veniam
peccatorum, animumque nostrum a lethalibus vitiis
purum semper conservet is cui praesens celebramus
officium: in quo praestando tales nos exhibeamus
praesentia corporum, ut mentes fulgeant lumine charitatis,
praestante Domino nostro Jesu Christo, qui
cum coaeterno Patre et Spiritu sancto vivit et regnat
in saecula saeculorum. Amen.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.