PL 80, col. 39

Vita S. Maximi (Dynamius Patricius), J. P. Migne

nec possunt omnia commemorari, quantumvis prolixa
texatur oratio. Facillimum ei erat illuminare
caecos, sanare claudos, vita functos excitare. Denique
nihil non efficere poterat, qui intra se manentem
habebat Spiritum sanctum. Interea autem, dum tot
claret miraculis et immensis mysteriis, diem obitus
sui divina revelatione cognoscit. Tum vero publice
summa humilitate ab omnibus contendit, ut ipsi permitterent
prius natale solum et propinquos invisere
suos. Quod etsi illis magnum afferret animi dolorem,
attamen abiit ille ad suos, obitumque suum jam imminere
illis praedixit. Itaque adventu suo eos mirum
in modum exhilaratos, hoc tristissimo nuntio non
mediocriter perturbavit. Et ecce dum ille se tanquam
somnum capturus in lectulo reponit, inter psallendum

sub officio divino, extremum halitum afflat,
feliciterque commigrat in coelos quinto Kalendas
Decembris, tanta autem illis tum suavissimi odoris
copia exstitit, ac si universi flores verni temporis
eum in locum comportati essent. Obitus ejus fama
velox non modo urbem, sed orbem complevit universum.
Occurrerunt undique fideles populorum
catervae, certatim cupientes vel operimentum vehiculi
ejus contingere, ejusmodi contactum salutaris
praesidii loco habiturae.
14.
Adolescentula quaedam e vico cui Decimae vocabulum
est, mortua ad sepulcrum deportabatur,
cadavere jam in capsa lignea composito, sed arca
ipsa necdum cooperta. Ut autem audierunt illi qui
eam efferebant voces psallentium et sacrum corpus

beati episcopi prosequentium, cum lacrymis petierunt
ut feretrum quod gestabant, super puellae corpus
traheretur. Illi vero ardore fidei incensi, nec
dubii de effectu, sanctas eorum preces minime rejicendas
putarunt. Cumque id fieret quod illi petierant,
homines inter se colloquebantur, virum apostolicum
beatum Maximum, cui nunquam divina gratia
defuisset, quamvis naturae jam persolvisset debitum,
tamen virtutibus et meritis vivere. Simul igitur
omnes fidissima animi devotione sese prostraverunt,
prolixeque orantes, ac deinde surgentes, cum septies Kyrie eleison
clamassent, puellam viderunt redivivam.
Quamobrem ingens eos terror invasit, commixtemque
stupore et gaudio complebantur. Puella, vestibus
relictis funebribus, et aliis induta, populi frequentis

adjuncta turmis, publica voce salutis suae testimonium
in sancti episcopi laudem dicebat his verbis:
O beatissima sacerdotis merita! O beatum virum,
vitamque beatam pontificis, qui, ut se divina remuneratione
aeternum vivere declararet, post mortem,
mortuam suscitavit!
15.
Importatum denique est corpus beatissimi antistitis
in oppidum Rhegiense, et cum multa celebritate
humatum in ecclesia beati Petri, quam ipse
condiderat, quae postea ipsius nomine appellata est,
ob crebra ejus patrocinia; ubi quidquid fidenter
petitur, Christo auxiliante obtinetur. Non sit igitur
fides dubia, cum sit virtus infinita. Non diu post,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.