PL 80, col. 225
De mensura taxanda poenitentiarum (Columbanus Hibernus), J. P. Migne
traditur Patribus, ut juxta magnitudinem culparum
etiam longitudo statuatur poenitentiarum.
II.
Si quis igitur per cogitationem peccaverit, id
est, concupierit hominem occidere, aut fornicari,
aut furari, aut clam comedere, et inebriari; vel
certe aliquem percutere, sive discedere, vel alia his
facere similia, et paratus ad haec corde complenda
fuerit: majora dimidio anno; minora quadraginta
diebus, in pane et aqua poeniteat.
III.
Si quis autem peccatis praevalentibus facto
peccaverit; si homicidium, aut sodomiticum fecerit
peccatum, decem annis poeniteat: si fornicaverit
semel tantum, tribus annis monachus poeniteat; si
saepius, septem annis. Si discesserit et vota fregerit,
si cito poenitens redierit, tribus quadragesimis: si
autem post annos, tribus annis poeniteat.
IV.
Si quis furatus fuerit, anno poeniteat.
V.
Si quis percusserit per rixam fratrem suum,
et sanguinem fuderit, tribus annis poeniteat.
VI.
Si quis autem inebriaverit se, et evomuerit,
aut saturatus nimis, sacrificium per hoc evomuerit,
quadraginta diebus poeniteat: si vero per infirmitatem
sacrificium vomere cogatur, septem diebus poeniteat.
Si ipsum sacrificium quis perdiderit, anno
poeniteat.
VII.
Si quis seipsum coinquinaverit, anno poeniteat,
si junior sit.
VIII.
Si quis falsum testimonium testificatus fuerit
sciens, duobus annis poeniteat cum illius rei perditione,
vel redintegratione.
Haec de causis casualibus: caeterum de minutis
morum inconditorum.
IX.
Qui facit per se aliquid sine interrogatione;
vel qui contradicit et dicit: Non facio, vel qui murmurat;
si grande sit, tribus superpositionibus; si
parvum, uno anno poeniteat; verbum vero contra
verbum simpliciter promptum, quinquaginta plagis
vindicandum; vel si ex intentione silentii, superpositione;
nam si rixa, septimana poeniteat.
X.
Qui autem detrahit, aut libenter audit detrahentem,
tribus superpositionibus poeniteat: si de eo
qui praeest, septimana poeniteat.
XI.
Qui autem per superbiam suum praepositum
despexerit, aut regulam blasphemaverit, foras repellendus
est, nisi confestim dixerit: Poenitet me quod
dixi. Si autem se non bene humiliaverit, quadraginta
diebus poeniteat, quia superbiae morbo detinetur.
XII.
Verbosus vero taciturnitate damnandus est,
inquietus mansuetudine, gulosus jejunio, somnolentus
vigilia, superbus carcere, destitutor repulsione:
unusquisque juxta quod meretur, quo aequalia sentiat,
ut justus juste vivat.
Diversitas culparum diversitatem facit poenitentiarum;
nam et corporum medici diversis medicamenta
generibus componunt: aliter enim vulnera, aliter morbos,
aliter tumores, aliter livores, aliter putredines,
aliter caligines, aliter confractiones, aliter combustiones
curant. Ita igitur etiam spirituales medici
diversis curationum generibus animarum vulnera,