PL 80, col. 259

Instructiones (Columbanus Hibernus), J. P. Migne · Epistolae (Columbanus Hibernus), J. P. Migne

quae vendas ad hujus interitum carnis, ut spiritus salvus
sit in diem Domini nostri Jesu Christi [(I Cor. V,
5)]
; gulam, cupiditatem, fornicationem, iram, tristitiam,
acediam, vanam gloriam, invidiam; quae
melius fuerat si perdidisses, licet si nihil accepisses.
INSTRUCTIO XVII. De octo vitiis principalibus.
Octo sunt vitia principalia, quae mergunt hominem
in interitum: gula, fornicatio, cupiditas, ira, tristitia,
acedia, vana gloria, superbia. De gula castiganda
dicitur: Nolite duci in saturitate ventris [(Eccli. XXXVI,
20)]
. De fornicatione: Fornicatores autem et adulteros
Deus judicabit [(Hebr. XIII, 4)]
. De cupiditate autem,
legitur: Radix omnium malorum cupiditas est (I Tim.

VI, 10). De ira: Qui irascitur fratri suo, reus erit
gehennae ignis [(Matth. V, 22)]
. De tristitia: Tristitia
autem saeculi mortem operatur [(II Cor. VII, 10)]
. De
acedia: Multa mala docuit otiositas [(Eccli. XXXIII,
29)]
. De vana gloria: Ascendet fetor illius, qui magnificat
opera sua [(Joel. II, 20)]
. De superbia: Superbis

Domino sancto, et in Christo Patri Romano pulcherrimo
Ecclesiae decori, totius Europae flaccentis
augustissimo quasi cuidam flori, egregio speculatori,
theoria utpote divina castulitatis potito,
ego bargoma vilis Columba in Christo mitto salutem.
I.
Gratia tibi et pax a Deo Patre nostro Jesu
Christo. Libet me, o sancte papa, hyperbolicum tecum
non sit interrogandum de Pascha juxta illud
Canticum: Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi;
majores tuos, et dicent tibi [(Deut. XXXII, 7)]
. Licet
enim mihi, nimirum micrologo, illud cujusdam egregium
sapientis elogium, quod dixisse fertur quamdam
videns contupictam: Non admiror artem, sed admiror

frontem; ad te clarum a me vili scribendo potest
inuri: tamen tuae evangelicae humilitatis fiducia
fretus, tibi scribere praesumo, et mei doloris negotium
injungo. Vanitas namque scribendi nulla est,
ubi necessitas cogit quamvis majoribus scribi. Quid
ergo dicis de Pascha XXI aut XXII lunae, quod jam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.