PL 80, col. 329

Interpretatio mystica (Aileranus Scoto-Hibernus), J. P. Migne

Jesum hominis [ Forte, nominis] cujusque referenda
sit interpretatio, convenientibus sacrarum Scripturarum
astruatur testimoniis, ipsumque Salvatorem
omnes genealogiae generationes figurasse ac prophetasse
doceantur, cujus genealogiae divina providentia
sunt insertae. Dominus itaque Jesus Christus, qui
est Sacerdos secundum ordinem Melchisedech [(Psal.
CIX)]
, et Rex secundum electionem David, quem
unxit Samuel prae fratribus suis in regem et prophetam [(I Reg. XVI, 18)] ,
sicut etiam Pater, Jesum Christum oleo laetitiae prae participibus suis
[(Hebr. I, 9)]
,
in [qui in] patriarchis Patriarcha, in sacerdotibus
Sacerdos, in judicibus Judex, in prophetis Propheta,
in ducibus Dux, in apostolis Apostolus; in angelis, magni consilii Angelus
dicitur.
In Abraham Pater excelsus intelligitur [(Hieron. l.
Interp. nom. Hebr., de Gen.)] , de quo inter caetera
Isaias loquitur: Vocabitur nomen ejus Admirabilis,
Consiliarius, Deus Fortis, Pater futuri saeculi, Princeps
pacis [(Isai. IX, 6)]
. Et David inquit: Si autem
dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis
non ambulaverint; si justitias meas profanaverint, et
mandata mea non custodierint, visitabo in virga iniquitates
eorum [(Psal. LXXXVIII)]
. Cum enim ceciderint filii
Domini nostri Jesu Christi, quos verbo vitae genuit,
et per baptismum iterum nasci fecit, non collidentur;
quia Dominus supponit manum misericordiae
suae [(Psal. XXXVI, 24)] quam periclitanti Petro
porrexit [(Matth. XIV, 30)] .
In Isaac gaudium (Philo, l. Interp. nom. Hebr.,

de Genes., Origen. homil. 7 in Gen.); dicente angelo
ad pastores: Ecce annuntio vobis gaudium magnum,
quod erit in omni populo [(Luc. II, 10)]
, nam ut de
Joanne Baptista dixerat ad Zachariam: Et multi in
nativitate ejus gaudebunt [(Luc. I, 14)]
. Prophetis namque
et sanctis hominibus et divina repromissione
nascentibus, gaudium parentibus oriebatur et propinquis;
nascente autem omnium Redemptore ac
totius mundi Domino, merito incomparabile et maximum
gaudium omni populo, id est, omni humano
generi annuntiatur exortum.
In Jacob supplantator [(Gen. XXVII, 36. Origen.
hom. 11 in Exod. Arnob., in Psalm. LII)]
ipse etenim
dicit: Nemo potest in domum fortis introire, et vasa
ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem (Matth. XII,

29); supplantatum enim Dominus habuit Satanam,
cum dixerit: Vade retro, Satanas [(Marc. VIII, 31)]
;

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.