PL 80, col. 330

Interpretatio mystica (Aileranus Scoto-Hibernus), J. P. Migne

plantam [ Forte, planta] namque retro retrudit.
In Juda confitens [(Hieron., in c. III Marc., et l.
Interp. nom. de Matth.; Orig., hom. 17 in Gen.)]
,
qui dixit: Confiteor tibi, Pater Domine coeli et terrae [(Matth. XII, 25)]
.
In Phares Divisor [(Origen., hom. 23 in Matth.)]
qui separat oves ab haedis [(Matth. XXV, 32)]
, id est,
fructuosos ab infructuosis.
In Zara Orientalis [(Philo, l. Interp. nom. de Gen.)]
,
de quo prophetalis spiritus: Ecce, inquit, Vir Oriens
nomen ejus. De quo item Zacharias ait: Visitavit nos
Oriens ex alto [(Zach. VI, 12; Luc. I, 78)]
. Et alibi: Timentibus nomen Domini orietur sol justitiae, et sanitas
in pennis ejus
[(Malach. IV, 2)]
; cujus diei ortum
et occasum videre concupivit Abraham, et vidit
[(Joan. VIII, 56)] .
Ortum autem nativitatem, qua Verbum
caro factum est, et habitavit in nobis [(Joan. I, 14)]
,
occasum vero mortem crucis, quam passus est pro
nobis [(Phil. II, 8)] , intelligere debemus. Ille enim
aeternus et inneffabilis Divinitatis dies, de quo dicitur: Hodie genui te
[(Psal. CIX, 4)]
, semper est principium,
sed nescit ortum; semper est finis, sed nullum habens
occasum. Coccinei [Forte, Coccini ] autem sic a Domino
derivatur vocabulum, ut vel rubrum passionis
cruorem, vel ignitae charitatis (cujus exemplum dedit),
inexstinguibilem in ipso significat ardorem.
In Esdron. Sagittam vidit [(Origen. hom. 35 sup.
Matth.; Aug., sup. psalm. LXXXVII; Isych., sup. Levit.
XIV)]
, sive atrium ejus [(Philo, l. Interp. hom.,
de Josue)]
, cui dicitur: Sagittae potentis acutae (Psal.

CXIX, 4); sagittae autem ipsius praecepta sunt dominica,
vel judicantis judicia: Atrium vero, id est, domus
lata et omnibus patens, idcirco dicitur, eo quod
omnes ad se invitans dicit: Venite ad me, omnes qui
laboratis et onerati estis [(Matth. XI, 28)]
: Itemque qui manet in me et ego in illo, hic fert fructum multum [(Joan. XV, 5)]
;
et iterum: Ite, inquit, ad exitus viarum,
et compellite omnes intrare [(Luc. XIV, 23)]
.
In Aram Electus de quo sic loquitur. Ecce Puer
meus, quem elegi, electus meus, dedi spiritum meum
super eum [(Matth. XII, 18)]
; et revera quis est puer
electus, nisi qui a pueritia reprobavit malum et elegit
quod bonum est [(Isai. VII, 13)] ; quod non est
commune omnium puerorum, praeter unum puerum,
qui de peccato, sine peccato, ut vermis imputridus

de putredine natus est.
In Aminadab Populus meus spontaneus (Philo, l. Interp.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.