PL 80, col. 331

Interpretatio mystica (Aileranus Scoto-Hibernus), J. P. Migne

nom., de Exod., Num., Judic.), qui dicit: Nemo
tollit animam meam a me ipso [(Joan. X, 18)]
. Et: Si vis in vitam venire, serva mandata
[(Matth. XIX, 17)]
.
In Naason augurans [(Hieron., l. Interp. nom. Hebr.,
ae Actis apost., et Matth.)]
, qui promittit dicens: Cum
venerit Filius hominis in majestate sua [(Luc. IX, 26)]
,
cujus prophetia in tria prophetiae tempora respexit,
in praeteritum, ut est, vidit Abraham diem [meum],
et gavisus est; in praesens, ut est: Quid cogitatis mala
in cordibus vestris [(Joan. VIII, 56)]
? In futurum, ut
est: Erunt enim sicut angeli in coelo [(Matth. IX, 4)]
;
et illud: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo
[illud] [(Joan. II, 19)]
.
In Salomon sensibilis [(Hier. l. Interp. nom. de
Matth.)]
; Marc. XII, 25, qui dicit: Tetigit me aliquis,

nam ego sensi virtutem de me exisse [(Luc. VIII, 46)]
.
Et: Quid cogitatis mala in cordibus vestris [(Matth. IX,
4)]
? Vere sensibilis est, qui cogitata ut facta, et futura
ut praesentia cernit; sicut de eo scriptum est: Qui fecit quae futura sunt
[(Sap. VIII, 8)]
.
In Booz in quo robur est [(Philo, l. Interp. nom., de
lib. Judic., Ruth)]
qui ait: Omnia traham ad meipsum [(Joan. XII, 32)]
.
Omnis hominis virtus in morte deficit,
Verbum vero quod caro factum est, de infirmitate
fortius, de morte vivacius, de humilitate excelsius
factum est.
In Obed serviens [(Joseph, l. V, c. 14, Ant.)]
, qui non
venit ministrari, sed ministrare [(Matth. XX, 28)]
; itemque
Apostolus: Formam, inquit, servi accepit [(Philipp.
II, 7)]
.
In Jesse incensum [(Philo, l. Interp., de I et III
Reg.)]
qui ait: Ignem veni mittere in terram [(Luc. XII,
49)]
. Et Joannes: ipse, ait: Baptizabit vos in Spiritu
sancto et igni [(Matth. III, 11; Luc. III)]
.
In David desiderabilis [(Hieron. l. Int. nom., de
Matth.; et Act. apost.)]
, de quo evangelista dicit: Et
resplenduit facies ejus sicut sol [(Matth. XVII, 2)]
. Unde
etiam Propheta dixerat: Speciosus forma prae
filiis hominum [(Psal. XLIV, 3)]
.
In Salomone pacificus [(Orig. hom. 6 in Joan.)]
,
qui ait: Pacem meam do vobis [(Joan. XIV, 27)]
. Addens meam
ostendit odisse non suam; de qua dicitur: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium [(Matth. X, 34)]
.
Et Apostolus de Christo: Ipse, inquit, est pax nostra qui fecit utraque unum
[(Ephes. II, 14)]
.
In Roboam latitudo populi [(Philo, l. Int. nom., de
II Reg.; Hieron., ibid., de Matth.)]
, cum ait: Multi
ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum
Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum [(Matth.
VIII)]
. Itemque alibi: Venite ad me, omnes qui laboratis
et onerati estis [(Matth. XI, 28)]
, impetus autem populi
idcirco vocatur, quia sicut fulgur exit ab Oriente
et paret usque in Occidentem, ita erit et adventus Filii
hominis [(Matth. XXIV, 27)]
.
In Abia Pater Dominus [(Hieron, ubi supra, de
Matth.)]
, qui ait: Nolite vocare vobis Patrem super terram [(Matth. XXIII, 9)]
,
non quia duos in divinitate
dicamus esse, sed quod etiam homo magistri illius
hominis pater sit quem docet, Paulo dicente: Nam
etsi decem millia paedagogorum habeatis in Christo,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.