PL 80, col. 446
Statuta (Sonnatius Rhemensis), J. P. Migne · Epistolae (Verus Ruthenensis), J. P. Migne
debita veneratione celebranda haec sunt: Nativitas
Domini, Circumcisio, Epiphania, Annuntiatio beatae
Mariae; Resurrectio Domini cum die sequenti, Ascensio
Domini, dies Pentecostes, Nativitas beati Joannis
Baptistae, apostolorum Petri et Pauli, Assumptio
beatae Mariae, ejusdem Nativitas, Andreae apostoli, et
dies omnes Dominicales.
XXI.
Ecclesiae debite dotentur ad alimoniam pastoris
et cleri, ut securius invigilent super gregem, et de
ejus salute sint anxii et solliciti.
pro Dei cultore domno Desiderio optimati Verus
peccator.
Accedentem filium nostrum Leodoaldum diaconum,
opportunum duximus ut dominationem vestrae charitatis
inquirere deberem, cum sciamus devotionem
sanctae animae vestrae bona semper de parte nostra
optare. Praesertim cum nos vestro prae omnibus patrocinio
potiamur. Propterea salutantes eminentiam
vestram, rogamus ut sicut dum patrocinia vestra
elegimus, et hactenus nos defensio protectionis
vestrae insigniter munivit, ita nunc quoque de conditione
nepotum nostrorum, unde praefatum vobis
suggerere rogamus, talem sollicitudinem atque instantiam
apponatis; unde sicut nos vobis sumus, ita
ipsos quoque acquiratis per omnia debitores. Reduce
etiam antefato, de vestrae felicitatis eminentia, rescripto
reddito, nostram sollicitudinem dignamini
relevare. Dominus noster Jesus Christus custodiat
corpus et animam vestram in die examinis sui!
Amen.