PL 80, col. 728

Epistola (Taio Caesaraugustanus), J. P. Migne · Sententiae (Taio Caesaraugustanus), J. P. Migne

manus. Ast ego dum brevem pagellam conscribere
malui, libellum manus indocta composuit. Obsecro
igitur te, virorum sanctissime, et omnes quibus
hujus operis lectio non displicuerit, ut hos libellos
velut duo minuta in gazophylacia templi Domini collocare
dignemini, ac pro meis abluendis delictis
pervigili intentione ejus misericordiam deprecare
non dedignemini, ut aeternis ereptus incendiis, sempiternis
solari merear refrigeriis. Vale, mi venerabilis,
ac sanctissime domine.

abducitur, immensa spolia subtrahuntur. Templis
Dei infaustum bellum infertur, sacra altaria
destruuntur; plerique ex clericatus officio ensibus
obtruncantur, atque inhumata canibus avibusque
multorum exponuntur cadavera occisorum: ita ut
septuagesimi octavi psalmi non immerito illi calamitati
congrua videatur inscriptio.
3.
Cum nos hujuscemodi causa Caesaraugustanae
urbis circumseptus murorum ambitus contineret,
adventumque supra taxati principis praestolaremur;
omnipotentis Domini misericordiam promptissime
exorantes efflagitabamus, ut tyrannicae jugum dominationis
nequaquam cervicibus nostris sineret
imponi, auxiliumque dexterae suae piissimo principi
contra impiissimum hostem quantocius impertiret.

Sed orationes pauperum et deprecationem misericordissimi
principis protinus exaudivit Dominus.
Misso igitur coelitus propugnatore fortissimo, hunc
auxilio omnipotentiae suae sublevat; illum vero
tyrannicae superstitionis auctorem repentino casu
condemnat: isti tribuens palmam victoriae copiosam,
illi vero inferens atrocissimae mortis ignominiam.
Destruxit eum dextera sua Deus, et evellit
de tabernaculo suo, et radicem ejus de terra viventium,
ut rite Domino psalleremus: Dextera tua,
Domine, percussit inimicum, et per multitudinem virtutis
tuae contrivisti adversarios nostros [(Exod. XV, 6, 7)]
.
4.
In hoc igitur supra taxatae tempestatis turbine,
licet diebus continuis periculis circumquaque saevientibus
minime quippiam agere liceret, nec uspiam

progrediendi, aut alicujus ruris libera esset facultas
excolendi; noctium tamen otia laborum spiritalium
incrementis congessimus, ac de sacris voluminibus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.