PL 80, col. 729
Sententiae (Taio Caesaraugustanus), J. P. Migne
scilicet sancti papae Gregorii Romensis, sententiarum
capitula in quinque libellis discreta, uno Codicis
textu conclusa, auxiliante Domino, colligendo
decerpsimus, atque in amaris diebus dulcium ciborum
lacrymando dapes collegimus, memores Psalmistae
testimonii, dicentis: Qui seminant in lacrymis,
in gaudio metunt. Euntes ibant, et flebant, mittentes
semina sua: venientes autem venient cum exsultatione
portantes manipulos suos [(Ps. CXXV, 6, 7, 8)]
. Sumentes
igitur exordium ab omnipotentis Domini
incommutabilis essentiae Trinitate, atque ab origine
mundi, hominumque psalmatione, usque ad hujus
saeculi consummationem, quasi cujusdam longissimi
funiculi studiose lineamenta torquentes, opitulante
gratia Christi, ingenio quo valuimus discretis lineamentorum
ordinibus sententiarum, ut praediximus,
titulos adnotando praestrinximus. Sed quia quorumdam
titulorum capitula in ejusdem sancti papae
opusculis ad supplementum rei reperire minime potuimus:
ex libris S. Augustini episcopi pauca congerere
curavimus: et quasi suavissimis dapibus aromatica
quaedam bene olentium pigmentorum venustissima
floscula supersparsimus: quatenus studiosi
lectoris animus, dum utrarumque rerum congestione
depascitur, utrobique promptior efficiatur. Ab ipsa
igitur protoplasti plasmatione, Hierusalem ac Babyloniae
cives, electos scilicet ac reprobos, virtutibus
ac vitiis deditos, liber iste discreto rationis
ordine profert. Hierusalem quippe visio pacis, Babylonia
vero confusio interpretatur. Qui namque ad
visionem pacis, vel qui ad confusionis ignominiam
per hujus itinera mundi decurrant, providus lector
1.
Domno vere sanctissimo, et unanimo, atque
speciali Taioni episcopo, Quiricus servulus vester.
En, beatissime virorum, sancti Spiritus intentione,
qua in hujus operis labore fructuoso sudasti ingenio,
ut qualiter cunctorum fomenta vitiorum, aut praecaveantur,
ne incidatur in eis, seu etiam post lapsum
surgatur ab eis; qualiterque virtutum dona appetantur,
nec tamen superbiatur de eis; praemissum laboris
vestri fructum patenter et perlucide cunctis se
dignoscentibus indicavit. Nam multos per vos sancti
Spiritus gratia a lascivia revocavit, multos ab ira
compescuit, alios etiam a superbiae fastu removit:
nonnullos a gastrimargiae vitio abstulit, alios etenim
a philargyriae concupiscentiis removit; et ut specialiter
loquar, omnes libere imbuit, fluxa et caduca
spernenda, certa et aeterna omni subtilitatis ingenio
requirenda. Pro cujus operis fructu in primis refert
mater communis catholica Ecclesia grates immensas;
post quam ego et ii qui mei sunt similes per incentiva
vitiorum in noctis obscuritate dormientes, quique
etiam post tenebras ad lucem erupimus, multas
simulque infinitas, primum Domino, cujus inspiratione
id effectui contradidistis; deinde vobis gratias
referimus. O vere terrae sal, quo praecordia nostra,
ne possent saeculi errore vanescere, condiuntur!