PL 80, col. 730

Sententiae (Taio Caesaraugustanus), J. P. Migne

facillima investigatione poterit praevidere. Nemo
quippe prudentium dubitat Christianorum quod coelestis
Judex terribilis adveniens dicturus est sanctis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod
vobis paratum est ab origine mundi.
Et e contra reprobis: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum,
qui praeparatus est diabolo et angelis ejus. Et ibunt hi
in supplicium aeternum: justi vero in vitam aeternam [(Matth. XXV, 34, 41, 46)]
.
Ecce ad quos finium terminos
harum duarum civitatum populi perveniunt,
ut hi sempiternae remunerationis praemia cum sanctis
angelis potiantur; illi vero cum diabolo et angelis
ejus aeternorum suppliciorum incendiis mancipentur.
5.
Fastidiosus itaque, quem multa legere piget,
aut certe quisque studiosus, qui fortasse legere mavult,

et habere multorum voluminum copiam minime
potest, hujus operulae nostrae laborem parvipendere
non dignetur, et manualis hujus libelli textum
legendo percurrere non moretur. Ibi namque reperiet
in quibus tenacius haerere debeat, et a quibus
quantocius discedere studeat: quatenus ad coelestium
consortia civium sempiternarum potiturus
praemia rerum, Christo Domino largiente, perveniat.
Te quoque, mi venerabilis domine, deprecor,
omnesque sacratissimi fontis unda delibutos, quibus
lectio hujus libelli placuerit, obsecro per sanctae
catholicae Ecclesiae unitatem, quae Christo Domino
sponso suo conjungitur fidei sanctitate, ut pro meorum
abluendis cumulis delictorum ejus non gravemini
poscere pietatem; quatenus infernorum
ignium caream suppliciis, et in mansionibus, quamvis
exiguis, aeternis solari merear refrigeriis.
QUIRICI EPISCOPI RESPONSIO AD TAIONEM EPISCOPUM

O lucerna super candelabrum posita Ecclesiae, quae
lumine veritatis irradians multos a caligine nubili
erroris splendifico sermone enubilas! Nam rite vobis
aptatur illud testimonium, quod quidam prudens
dixit: Ecce docuisti plurimos, et vacillantes confortaverunt
manus tuae [(Job. IV, 3, 4)]
. Reddat igitur Dominus
pro hujus operis studio sanctae animae vestrae
cunctorum indulgentiam delictorum, et societatem
post procursum vitae praesentis tribuat omnium habere
sanctorum. Ego denique ideo ad dirigendum
eumdem Codicem vestrum piger existi, quia cum
per me offerre cupivi, simulque ut voce et lacrymis
referrem gratias, quantum valerem: pro quo, quia
minus utilis exstiti, ut agnoscenti culpam pie dimittere
digneris suggero. Nam et per meum puerulum

eumdem Codicem vobis volueram dirigere, sed quia
devinxistis me adjuratione divini nominis, ut sine
ulla retardatione eum transmitterem, ideo per praesentem
direxi. De caetero salutem tam humillimam
quam sinceram sive etiam abundantia charitatis refertam
domino meo persolvo, et ut pro servo tuo
pia sollicitudine Domino supplicare digneris, precor
propter ornatum scilicet Ecclesiae vestrae: quod
Deus providere jusserit, spero per me vestris adjutus
orationibus exhibiturum. Explicit.
EPIGRAMMA OPERIS SUBSEQUENTIS.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.