PL 80, col. 731
Sententiae (Taio Caesaraugustanus), J. P. Migne
Quisquis amas sacram, lector, addiscere legem,
Hunc nostri studii librum percurre legendo:
Repperies facile quidquid cognoscere malis.
Florea cuncta gerit [tum] prata virentia gestat:
Pascit amantis oves, sincera animalia, Christi.
Ostendit patriam celsam regnumque potentem,
Tartareos ignes, et tristia non finienda.
En tibi Christus adest regnum conferre beatis,
Impiis e contra horrenda supplicia confert.
Sublimis anima, conscende ad regia coeli;
Impiger accurre, careas ne praemia tanta,
Et picei fontis horrendas despice flammas.
SENTENTIARUM LIBER PRIMUS.
CAPUT PRIMUM. Quod Deus incommutabilis, summus et aeternus existat.
[(S. Gregor., Moral. lib. XII, c. 33, n. 38.)] Solus
Deus in semetipso incommutabilis est, quia solus habet
immortalitatem: de quo per Jacobum dicitur: Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis
obumbratio
[(Jac. I, 17)]
: ac per hoc quia in Deo mutabilitas
non venit, nulla ejus lumen umbrae vicissitudo
intercidit. Quid mutabilitas rerum nisi mors
quaedam est? Quae dum rem quamlibet in aliud immutat,
quasi occidit quod fuerat ut incipiat esse
quod non erat; nam de incommutabili Deo scriptum
est: Qui solus habet immortalitatem [Edit., immutabilitatem]
et lucem habitat inaccessibilem [(I Tim. VI, 6)]
.
Sancti omnes per naturam in semetipsis propriam
stabilitatem non habent. Sed dum immutabili veritati
studiose semper inhaerere desiderant, inhaerendo
agunt, ut immutabiles fiant; cumque ad hanc toto
affectu se tenent, quandoque accipiunt ut supra semetipsos
ducti vincant hoc quod in semetipsis mutabiles
exstiterunt. [(Mor. XI, 29, n. 41.)] Cum sit naturae
incommutabilis Deus, in ira judicii perturbabilis
non est. Sed plerumque humano verbo motus
Dei dicitur ipsa rectitudinis ejus districtio, qua humana
pravitas feritur, sicut per beatum Job dicitur: Statim ut se commoverit, turbabitur
[Edit., turbabit
vos], et terror ejus irruet super vos [(Job. XIII, 11)]
.
Deus omnipotens, quamvis ipse sit aeternitas, qualiter
tamen sit ipsa aeternitas ignoratur. (Mor. XVI,
43, n. 54.) In hoc namque quod de divinae naturae
potentia audimus, ea nonnunquam cogitare consuevimus
quae per experientiam scimus. Omne quod
coepit et desinit, initio et fine concluditur. Quod si
mora aliquantula differtur ut finiatur, longum dicitur.
In qua videlicet longinquitate cum quisque
mentis oculos reducit retro per memoriam, tendit
ante per exspectationem, quasi per spatium temporis
dilatat in mente. Cumque audit aeternitatem Dei,