PL 80, col. 732

Sententiae (Taio Caesaraugustanus), J. P. Migne

humano more intendenti animo longa vitae spatia
proponit, in quibus metiatur semper; et quid abiit
retro quod retineatur in memoria, aut [ Edit., et]
quid ante restat quod exspectetur ex intentione,
humanae fragilitatis animus nequaquam comprehendere
valet. [(Num. 55.)] Quoties in aeternitate praeterita
aut futura tempora cogitamus, aeternitatem
necdum cognovimus. Ibi quippe est quod nec initio
incipitur, nec fine terminatur, ubi nec exspectatur
quod veniat, neque percurrit quod debeat recordari.
Est unum quod semper est. Quod et si nos et angeli
Deum cum initio videre incipimus, esse tamen
hunc sine initio videmus, ubi sic semper sine fine
esse est, ut nunquam se animus tendat ad sequentia,
ac si multiplicentur universa quae sunt et longa

fiant. Per prophetiae Spiritum dictum est: Domine,
qui regnas in aeternum, et in saeculum saeculi, et adhuc [(Fortasse Exod., XV, 18. Vid. edit. nov.)]
,
more
sacri eloquii humano modo Spiritus hominibus est
locutus, ut ibi adhuc diceret ubi exspectatio non
inesset. Adhuc diceret ubi exspectatio non
inesset. Adhuc enim aeternitas non habet quae semper
esse habet. In qua nulla pars suae longitudinis
praeterit, ut pars alia succedat. Sed totum simul esse
est, ut nihil deesse videatur quod non cernat. In
qua omne quod est, animus videt, et tardum non
esse, et longum esse. Scriptum est: Dixit Dominus
ad Moysem: Ego sum qui sum, et dices filiis Israel:
Qui est misit me ad vos [(Exod. III, 14)]
. [In Ezech.,
lib. I, hom. 2, n. 20.] Esse etenim Dei est aeternum
hunc atque incommutabilem permanere. Nam omne

quod mutatur desinit esse quod fuit, et incipit esse
quod non fuit. Omnipotentis Dei esse est dissimiliter
nunquam esse. Solus quippe veraciter est qui solus
incommutabiliter permanet. [(Lib. XVIII Moral.,
50, n. 82.)] Omne quod modo sic, modo aliter est,
juxta non esse est. Permanere enim in statu suo
non potest. Atque aliquomodo ad non esse itur, dum
ab eo quod fuerat ad aliud per momenta temporum
ducitur. Ut ergo in participatione illius essentiae aliquid

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.