PL 80, col. 739

Sententiae (Taio Caesaraugustanus), J. P. Migne

16). Paulus apostolus loquitur, dicens: Quoniam ex
ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Ex ipso,
videlicet ex Patre; per ipsum, per Filium; in ipso
autem, in Spiritu sancto. Cum ergo ipsum tertio
dixisset, adjunxit: Ipsi gloria in saecula saeculorum.
Amen. Qui enim non dicit, ipsis, sed ipsi, dicendo
ter ipsum, distinxit personas; et subjungendo, ipsi
gloria, non divisit substantiam. [(Lib. I in Ezech.,
homil. 8, n. 19.)] Trinitatem omnipotentis Dei, sive
in natura sua contemplari quaeramus, sive in occultis
judiciis investigare cogitemus, pro eo quod ejus
alta nobis impenetrabilia sunt, nostra nobis, si qua
inesse bona credebantur, vilescunt. Et qui in quantulumcunque
scientiae volare credebamur, invisibilem
super nos naturam et impenetrabilia ejus judicia

perpendentes, quasi submissis alis humiliter stamus.
Moyses dixit: In principio fecit Deus coelum et terram [(Genes. I, 1)]
;
et subsecutus post paululum, ait: Et
Spiritus Dei ferebatur super aquas: qui tertia est in
Trinitate persona. [(S. August. in Dial. cum Oros.,
q. 1, et Dial. de Unit. S. Trinit.)] Procul dubio in Dei
nomine, Pater; in principii nomine, Filius; in Spiritu
sancto, idem Spiritus sanctus intelligendus est. Deus
Trinitas est in gignente, genito et procedente, id est,
in Patre, et Filio, et Spiritu sancto; in appellativis,
videlicet, vel relativis nominibus. In propriis vero
Deus, Deus, et Deus. Hic triplicatio non admittitur,
quia unus est Deus. Si Trinitas in relativis nominibus
non esset, Jesus nequaquam diceret: Ite, baptizate
omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus

sancti [(Matth. XVIII, 19)]
: ut Trinitatem doceret
in relativis personarum nominibus, Dei autem nomen,
quod non triplicatur, in singularitate monstraret.
CAPUT VIII. Quod nulla successio temporum ascribatur Deo.
In omnipotente Deo ea quae secutura sunt tempora
praesentia semper consistunt, cui nec futura veniunt,
nec praeterita discedunt, sed cuncta simul ante ejus
oculos assistunt. Fuisse, vel futurum esse, aeternitas
non habet, cui nimirum nec praeterita transeunt, nec
futura superveniunt, quia cuncta praesens videt. [(Isid., lib. I Sentent., c. 8.)]
Omnia tempora praecedit
divina aeternitas, nec in Deo praeteritum, praesens
futurumve aliquid creditur; sed omnia praesentia in

eo dicuntur, quia aeternitate sua cuncta complectitur.
Alioquin mutabilis credendus est Deus, si ei successiones
temporum ascribantur. Si semper aliqua essent
cum Deo tempora, non esset tempus, sed esset
aeternitas; nec mutarentur tempora, sed aeterna
stabilitate subsisterent. Praesens, praeteritum et futurum
nostrum est habere, non Dei. Sed nec ipsorum
angelorum decessio accessiove est temporum. Nam
duas in creaturis res esse, quarum vicissitudo temporum
non valet: angelis scilicet, propter quod incommutabili
inhaerent Creatori, sive materiae illi
informi, priusquam ex ea omnia ista quae temporalier
jam volvuntur formarentur, nec ipsi utique valebant
tempora. Non ad eas creaturas quae supra

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.