PL 80, col. 740
Sententiae (Taio Caesaraugustanus), J. P. Migne
coelos sunt, sed ad eas quae sub coelo sunt, tempora
pertinere [cognoscitur.] Non enim accedunt tempora,
vel succedunt, nisi nobis, qui sub coelo versamur in
hoc infimo mundo.
CAPUT IX. Quod propter creaturae pulchritudinem invisibilis agnoscatur. Deus.
[(Apud Isid., lib. I Sent., c. 4.)] Saepe ad incorpoream
Creatoris magnitudinem creaturarum corporea
magnitudo componitur, ut magna considerentur
ex parvis, et ex visibilibus invisibilia aestimentur,
atque ex pulchritudine factorum effector operis
agnoscatur, non tamen parilitate consimili, sed ex
quadam subdita et creata specie boni. Sicut ars in artificem
retorquet laudem, ita rerum creator per creaturam
suam laudatur. Et quanto sit excellentior ex
ipsa operis conditione monstratur. Ex pulchritudine
circumscriptae creaturae pulchritudinem suam, quae
circumscribi nequit, facit Deus intelligi, ut ipsis
vestigiis revertatur homo ad Deum quibus aversus
est. Ut quia per amorem pulchritudinis creaturae a
Creatoris forma se abstulit, rursum per creaturae
decorem ad Creatoris pulchritudinem revertatur.
Quibusdam gradibus intelligentiae per creaturam
progreditur homo ad intelligendum Deum creatorem,
id est, ab insensibilibus surgens ad sensibilia, et a
sensibilibus surgens ad rationabilia, atque a rationabilibus
surgens ad Creatorem. Intelligibilia per se
collaudant Deum, irrationabilia et insensibilia non
per se, sed per nos, dum ea considerantes Deum
laudamus. Sed ideo dicuntur laudare ipsa, quia eamdem
laudem earum parturit causa. Dixerunt antiqui
quod nihil tam hebes sit quod non sensum habeat
in Deum. Hinc est illud quod ex silice duro scintilla
excutitur. Et si ignis in saxo, utique ibi sensus sentitur
ubi se vita non sentit.
CAPUT X Quod ex humanis affectionibus quaedam species ad Deum referantur.
Vis divinae majestatis, quae absque necessitate
omnia creavit, sine despectu omnibus praesidet, et
sine labore cuncta sustentat, et sine occupatione
regit, et sine commotione corrigit. Sicque humanas
mentes ad ea quae voluerit faciliter informat, ut in
diversitatis umbram a suae incommutabilitatis luce
non transeat. Ad humana membra divina verba condescendunt,
ut factum omnipotentis Domini ab homine
utcunque capiatur. [(Lib. XVII, Moral., c. 2,
n. 2.)] Sciendum est quod recordari Deus nequaquam
proprie dicitur; qui enim oblivisci non potest,
quo pacto recordari potest? Sed quia eos quos
nos recordamur amplectimur, elongamus autem quos
odimus, humano usu, et recordari Deus dicitur
cum dona tribuit, et oblivisci cum in culpa derelinquit.
Omnipotens Deus cuncta pensat, cuncta sine
intermissionis alternatione considerat, et recordatur
bonorum, quorum tamen nunquam obliviscitur: et
nullatenus recordatur malorum, quos tamen per