PL 80, col. 742

Sententiae (Taio Caesaraugustanus), J. P. Migne

miratur. Beatus Job, cum diceret: Qui facit magna,
adjunxit statim: Et inscrutabilia [(Job. V, 9)]
. Minus
enim fuerat magna facere, si tamen ea quae facta
sunt scrutari potuissent. Recte quoque addidit: Et
mirabilia absque numero; quia minoris esset magnitudinis,
si quae inscrutabilia condidit pauca fecisset. [(Num. 19.)]
Sciendum procul dubio est quia divina
miracula et semper debent considerari per studium,
et nunquam discuti per intellectum. Saepe humanus
sensus, dum quarumdam rerum rationem quaerens
non invenit, in dubitationis se voraginem mergit.
Unde fit ut nonnulli homines mortuorum corpora in
pulverem redacta considerent; dumque resurrectionis
vim colligere ex ratione non possunt, haec ad
statum pristinum redire desperent. Miracula Dei,

quae ex fide credenda sunt, perscrutanda per rationem
non sunt; quia si haec nostris oculis ratio expanderet,
mira non essent. Cum in Dei mirabilibus
fortasse animus titubat, necesse est ut ea quae per
usum novit, nec tamen per rationem colligit, ad
memoriam reducat; quatenus rei similis argumento
fidem roboret, quam labefactari sua sagacitate deprehendit.
CAPUT XII. De conaitione vel perpetuitate angelorum, seu ruina superbientium.
Tales creati sunt angeli ut, si vellent, in beatitudinis
luce persisterent; si autem nollent, etiam labi
potuissent. Unde et Satan cum sequacibus legionibus
cecidit; sed post ejus lapsum ita confortati sunt angeli

qui perstiterunt, ut cadere omnino non possent. [(Lib. XXVII Mor., c. 39, n. 65.)]
Virtutes angelicae
quae in divino amore fixae perstiterunt, lapsis superbientibus
angelis, hoc in munere retributionis acceperunt,
ut nulla jam rubigine subripientis culpae mordeantur,
ut in contemplatione Conditoris sine felicitatis
fine permaneant, et in hoc quod sunt conditae
aeterna stabilitate subsistant. Apud Moysen [(Gen. I,
6)] de ipsa mundi historica verba testantur origine,
cum prius factum coelum dicitur, et hoc idem postmodum
firmamentum vocatur; quia videlicet natura
angelica, et prius subtilis est in superioribus condita,
et post, ne unquam potuisset cadere, mirabilius confirmata.
Sancti angeli, dum in aliis cadentibus naturae

suae damna conspiciunt, in se ipsis jam cautius robustiusque
consistunt. [(Moral. XXXIV, 7, n. 13.)] Unde
fit, auctore rerum Domino cuncta mirabiliter ordinante,
ut illi electorum spirituum patriae etiam de
ruinae suae damno proficiat, dum inde firmius constructa
est unde fuerat ex parte destructa. Angelo
primo ab arce beatitudinis cadente, certum est in
ruina ejus etiam electos angelos expavisse. [(Num. 12.)]
Ut cum istum ex illorum numero superbiae lapsus
ejiceret, illos ad robustius standum timor ipse solidaret.
De apostata angelo scriptum est: Cum sublatus
fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur [(Job.
XLI, 16)]
. Purgati enim sunt; quia nimirum isto cum
reprobis legionibus exeunte, soli in coelestibus sedibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.