PL 80, col. 743
Sententiae (Taio Caesaraugustanus), J. P. Migne
qui beate viverent remanserunt. [(Num. 13.)] Lapsus
Satanae angelos bonos et terruit et purgavit:
terruit, ne Conditorem suum superbe despicerent;
purgavit vero, quia exeuntibus reprobis, actum est
ut electi soli remanerent. Cunctorum opifex Deus,
qui scit ad bonorum custodiam bene uti etiam mala
actione reproborum, lapsum angelorum cadentium
vertit in profectum manentium, et unde punita est
culpa superbientium, inde humilibus angelis inventa
et solidata sunt augmenta meritorum: quoniam istis
cadentibus, illis in munere datum est ut cadere omnino
non possent. [(Moral. lib. XXXII, c. 23, n. 47, 48.)]
Primus ille apostata angelus idcirco ad multa fortiter
sufficit, quia in natura rerum hunc per substantiam
conditor primum fecit; sicut in libro Job
scriptum est: Ipse est principium viarum Dei (Job
XL, 14): quia nimirum cum cuncta Deus faceret,
hunc primum condidit, quem reliquis angelis eminentiorem
fecit. Qui speciosus factus in multis, condensisque
frondibus dicitur, quia praelatum caeteris
angelorum legionibus, tanta illum species pulchriorem
reddidit, quanta et supposita multitudo angelorum
decoravit. Apostata angelus in paradiso Dei tot
quasi condensas frondes habuit, quot sub se positas
supernorum spirituum legiones attendit. Qui et ideo
peccans sine venia damnatus est, quia magnus sine
comparatione fuerat creatus. Apostatae angelo per
Ezechielem prophetam dicitur: Tu signaculum similitudinis
Dei plenus sapientia, perfectus decore, in paradiso
Dei fuisti [(Ezech. XXVIII., 12, 13)]
. Multa enim
de ejus magnitudine locuturus, primo verbo cuncta
complexus est. Quid primus angelus boni non habuit,
si signaculum Dei similitudinis fuit? De sigillo
quippe annuli talis similitudo imaginaliter exprimitur,
qualis in sigillo eodem substantialiter habetur.
Et licet ad similitudinem Dei homo creatus sit, apostatae
tamen angelo quasi majus aliquid tribuens, non
eum ad similitudinem Dei conditum, sed ipsum signaculum
Dei similitudinis dicit; ut quo subtilior est natura,
eo in illo similitudo Dei plenius credatur expressa.
Apostatae angeli principatus celsitudinem
adhuc Ezechiel propheta intuens, adjungit: Tu Cherub
extentus, et protegens in monte sancto Dei, in medio
lapidum ignitorum perfectus ambulasti (Ezech.
XXVIII, 14). Cherub quippe plenitudo scientiae interpretatur;
et idcirco iste Cherub dicitur quia transcendisse
cunctos angelos scientia non dubitatur.
Qui in medio ignitorum lapidum perfectus ambulavit,
quia inter angelorum agmina [ Edit., corda] charitatis
igne succensa clarus gloria conditionis exstitit. [(Num. 49.)]
De apostata angelo idcirco tam mira in
quibus fuit et quae amisit propheta insinuat, ut territo
homini ostendat quid ipse, si superbiat, de elationis
culpa passurus sit, si feriendo illi parcere noluit
quem creando in gloriam tantae claritatis elevavit. [(Moral. lib. IV, c. 1, n. 5.)]
Angelicus spiritus,
sive humana anima ita immortalis est, ut mori possit;
ita mortalis, ut mori non possit. Nam beate vivere