PL 80, col. 744

Sententiae (Taio Caesaraugustanus), J. P. Migne

desinit, si se per vitium, seu per supplicium
perdit. Essentialiter autem vivere, neque per vitium,
neque per supplicium amittit. A qualitate autem
vivendi deficit, sed omni modo subsistendi interitum
nec moriens sentit. Ut ergo breviter dixerim,
et immortaliter mortalis est, et mortaliter immortalis.
Electi angelorum spiritus, dum alios per
superbiam cecidisse conspicerent, ipsi tanto robustius
quanto humilius steterunt, quia illi supernae
regionis accolae sua etiam detrimenta profecerunt,
quae ad aeternitatis statum ex parte suae destructionis
est solidius instructa.
CAPUT XIII. De novem ordinibus angelorum.
[(Moral. lib. XVII, c. 13, n. 18.)] In cognitione humanae
rationis supernorum spirituum numerus non
est, quia quanta sit illa frequentia invisibilis exercitus
nescit, de qua recte dicitur: Millia millium
ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant
ei [(Dan. VII, 10)]
. Supernorum civium numerus
infinitus et definitus exprimitur, ut qui Deo est numerabilis
esse nobis innumerabilis demonstretur.
Aliud est assistere, aliud ministrare. Assistunt enim
Deo illae procul dubio angelicae potestates quae ad
quaedam nuntianda hominibus non exeunt. Ministrant
vero hi qui ad explenda officia nuntiorum veniunt:
sed tamen ipsi per contemplationem ab intimis non
recedunt. Et quia plures sunt qui ministrant quam
hi qui principaliter assistunt, assistentium numerus

quasi definitus, ministrantium vero indefinitus ostenditur. [(Lib. II in Ezech., homil. 2, n. 14.)]
Isaias propheta
dicit: Vidi Dominum sedentem super solium
excelsum et elevatum [(Isai. VI, 1)]
. Solium Dei est creatura
angelica vel humana, cui per intellectum, quem
dedit, praesidet: quod videlicet solium excelsum et
elevatum dicit; quia et natura humana ad coelestem
gloriam elevata proficit, et creatura angelica, dum
multis spiritibus cadentibus jam solidata est in coelo
ne cadat, inde elevata est unde confirmata. Templum
vero ejus hoc est quod solium, quia aeternus Rex ibi
habitat ubi sedet. [(Lib. II in Evang. homil. 34, n. 6,
7.)] Angelorum et hominum naturam ad cognoscendum
se Dominus condidit: quam dum consistere ad
aeternitatem voluit, eam procul dubio ad suam similitudinem

creavit. Novem sunt ordines angelorum.
Sed ut compleretur electorum numerus, homo decimus
est creatus; qui a Conditore suo nec post culpam
periit, quia hunc aeterna sapientia per carnem
miraculis coruscans ex lumine testae reparavit. Novem
ordines angelorum diximus, quia videlicet
testante sacro eloquio esse scimus, angelos, archangelos,
virtutes, potestates, principatus, dominationes,
thronos, cherubim, atque seraphim. Esse quidem
angelos et archangelos pene omnes sacri eloquii paginae
testantur: sed et cherubim atque seraphim
saepe, ut notum est, libri prophetarum loquuntur.
Quatuor quoque ordinum nomina Paulus apostolus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.