PL 80, col. 745
Sententiae (Taio Caesaraugustanus), J. P. Migne
ad Ephesios enumerat, dicens: Supra omnem principatum,
et potestatem, et virtutem, et dominationem [(Ephes. I, 21)]
.
Ita ad Colossenses ait: Sive throni,
sive dominationes, sive principatus, sive potestates [(Coloss. I, 16)]
.
Dominationes vero, principatus atque
potestates, jam ad Ephesios loquens descripserat;
sed ea quoque Colossensibus dicturus praemisit thronos,
de quibus necdum quidquam fuerat Ephesiis locutus.
Dum ergo illis quatuor quae ad Ephesios ante
dixit, id est, principatibus, potestatibus, virtutibus
atque dominationibus conjunguntur throni, quinque
sunt ordines qui specialiter exprimuntur. Quibus
dum angeli et archangeli, cherubim atque seraphim
adjuncta sunt, procul dubio novem esse ordines angelorum
inveniuntur. Ipsi angelo qui primus est conditus
per prophetam dicitur: Tu cherub signaculum
similitudinis plenus sapientia, perfectus decore, in
deliciis paradisi Dei fuisti [(Ezech. XXVIII, 12)]
. Ubi
notandum est quia non ad similitudinem Dei factus,
sed signaculum similitudinis dicitur; ut quo in eo
subtilior est natura, eo in illum imago Dei similius
insinuetur expressa. Quo in loco mox subditur: Omnis lapis pretiosus operimentum tuum: sardius, topazius,
jaspis, chrysolithus, onyx, beryllus, sapphirus,
carbunculus, et smaragdus
[(Ibid., 13)]
. Ecce novem
dixit nomina lapidum, quia profecto novem sunt ordines
angelorum. Quibus nimirum ordinibus ille primus
angelus ideo ornatus et opertus exstitit, quia
dum cunctis agminibus angelorum praelatus est, ex
eorum comparatione clarior fuit. Graeca lingua angeli
nuntii, archangeli vero summi nuntii vocantur. [(Num. 8.)]
Sciendum quoque quod angelorum vocabulum
nomen est officii, non naturae. Nam sancti illi
coelestis patriae spiritus semper quidem sunt spiritus,
sed semper vocari angeli nequaquam possunt;
quia solum tunc sunt angeli cum per eos aliqua nuntiantur.
Unde et per Psalmistam dicitur: Qui facit
angelos suos spiritus [(Psal. CIII, 4)]
: ac si patenter
dicat, Qui eos quos semper habet spiritus, etiam cum
voluerit, angelos facit. Sciendum magnopere est
quod hi qui minima nuntiant, angeli, qui vero summa,
archangeli vocantur. Hinc est enim quod ad
Mariam virginem non quilibet angelus, sed Gabriel
archangelus mittitur. Ad hoc quippe ministerium
summum venire dignum fuerat qui summum omnium
nuntiabat. Sancti angeli privatis nominibus censentur,
ut signetur per vocabula etiam in operatione
quid valeant. Cumque ad nos aliquid ministraturi
veniunt, apud nos etiam nomina a ministeriis trahunt. [(Num. 9.)]
Quoties mirae virtutis aliquid agitur,
Michael mitti perhibetur, ut ex ipso actu et nomine
detur intelligi quia nullus potest facere quod facere
praevalet Deus. Michael interpretatur Quis ut Deus.
Gabriel autem dicitur fortitudo Dei. Ad Mariam quoque
Gabriel mittitur, qui fortitudo Dei nominatur.
Illum quippe nuntiare veniebat, qui ad debellandas
aereas potestates humilis apparere dignatus est. Raphael
interpretatur medicina Dei, quia videlicet
dum Tobiae oculos quasi per officium curationis tetigit,