PL 80, col. 746

Sententiae (Taio Caesaraugustanus), J. P. Migne

caecitatis ejus tenebras tersit. Quia ergo ad curandum
mittitur, dignum videlicet fuit ut Dei medicina
vocaretur. Sed quia sanctorum angelorum nomina
interpretando perstrinximus, nunc superest
ut ipsa officiorum vocabula breviter exsequamur.
[(Num. 10.)]
Virtutes vocantur illi nimirum spiritus
per quos signa et miracula frequentius fiunt. Potestates
vocantur hi qui hoc potentius caeteris in suo
ordine perceperunt, ut eorum ditioni virtutes adversae
subjectae sint, quorum potestate refrenantur, ne
corda hominum tantum tentare praevaleant quantum
volunt. Principatus vocantur qui ipsis quoque bonis
angelorum spiritibus praesunt, qui subjectis aliis
dum quaeque sunt agenda bona disponunt, eis ad
explenda divina ministeria principantur. Dominationes

vero vocantur qui etiam potestates principatuum
dissimilitudine alta transcendunt. Ea ergo angelorum
agmina, quae mira potentia praeeminent, pro eo
quod eis caetera ad obediendum subjecta sunt, dominationes
vocantur. Throni scilicet illa agmina
sunt vocata quibus ad exercendum judicium semper
Deus omnipotens praesidet. Quia enim thronos latino
eloquio sedes dicimus, throni dicti sunt hi qui tanta
divinitatis gratia replentur, ut in eis Dominus sedeat,
et per eos sua judicia decernat. Unde et per Psalmistam
dicitur: Sedes super thronum, qui judicas
aequitatem [(Ps. IX, 5)]
. Cherubim plenitudo scientiae
dicitur; et sublimiora illa agmina idcirco cherubim
vocata sunt, quia tanto perfectiori scientia plena
sunt, quanto claritatem Dei vicinius contemplantur:

ut secundum creaturae modum, eo plene omnia
sciant quo visioni Conditoris sui per meritum dignitatis
appropinquant. Seraphim vocantur illa sanctorum
spirituum agmina, quae ex singulari propinquitate
Conditoris sui incomparabili ardent amore. Seraphim
namque ardentes vel incendentes vocantur,
quae quia ita Deo conjuncta sunt, ut inter haec et
Deum nulli alii spiritus intersint, tanto magis ardent
quanto hunc vicinius vident. Quorum profecto flamma
ardor est charitatis, quia quo subtilius claritatem divinitatis
ejus aspiciunt, eo validius in ejus amore
flammescunt. [(Num. 11.)] Superna illa civitas ex angelis
et hominibus constat, ad quam tantum credimus
hominum genus ascendere, quantos illic contigit

electos angelos remansisse, sicut scriptum est: Statuit terminos gentium secundum numerum angelorum
Dei
[(Deut. XXXII, 8)]
.
CAPUT XIV. De sanctis angelis quibus gentibus praelatis.
[(Moral., lib. XVII, cap. 12, n. 17.)] Dum pax in
sublimibus angelorum ordinibus summa teneatur,
quid est quod per angelum Danieli dicitur: Ego
veni propter sermones tuos: princeps autem regni
Persarum restitit mihi viginti et uno diebus: et ecce
Michael unus de principibus primis venit in adjutorium
mihi [(Dan. X, 13)]
? Et paulo post angelus ait: Nunc
revertar, ut praelier adversus principem Persarum.
Cum enim egrederer, apparuit princeps Graecorum veniens [(Ibid. 20)]
.
Quos itaque alios principes gentium

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.