PL 80, col. 748

Sententiae (Taio Caesaraugustanus), J. P. Migne

[(Aug. de Gen. ad litter., lib. XVIII, c. 14. Idem,
Enchir., cap. 12, 13, 14, 15.)] Malum natura non
est, sed privatio boni hoc nomen accepit. Omnis
natura bonum est, magnum si corrumpi non potest,
parvum si potest: nullum est ergo quod dicitur malum,
si nullum sit bonum. Sed bonum omni malo
carens integrum bonum est. Cui vero inest malum,
vitiatum vel vitiosum bonum est. Nec malum unquam
esse potest ullum, ubi est bonum nullum. Malum
omnino non esset, nisi quod bonum est esset;
quoniam omnis natura bonum est, nec res aliqua
mala esset, si res ipsa quae mala est natura non

esset. Omnis natura etiam si vitiosa est, in quantum
natura est, bona est; in quantum vitiosa est, mala
est. Ex bonis mala orta sunt, et nisi in aliquibus
bonis non sunt: nec erat, unde oriretur ulla mali
natura. Nam si esset, in quantum natura esset, profecto
bona esset. Non fuit prorsus unde primitus
oriretur malum, nisi ex angeli et hominis natura
bona. Ex bona quippe hominis natura oriri voluntas
et bona potest et mala: ac per hoc dicimus angelum
bonum et angelum malum, hominem bonum et
hominem malum: sed bonum quod angelus, malum
quod vitiosus; bonum quod homo, malum quod vitiosus.
Quando dicimus bonum, naturam laudamus;
quando dicimus malum, non naturam, sed vitium,
quia inest bonae naturae, deprehendimus. (Ibid.,

Sent. lib. I, c. 11.) Non ergo alicubi, aut aliquando
erat malum, unde fieret diabolus malus, sed quia
vitium est malum, dum esset angelus bonus, superbiendo
effectus est malus. Ideoque recte dicitur ab
eo inventum malum; malum igitur a diabolo non est
creatum, sed inventum; et ideo malum nihil est,
quia nullius substantiae est: nam sine Deo factum
est nihil, Deus autem malum non fecit. Creditur ab
haereticis mentem a Deo, vitia a diabolo fuisse creata,
unde et ab his duae naturae, bona et mala, putantur.
Sed vitia natura non sunt, et dum vere a diabolo
sint, non tamen creata sunt.
CAPUT XVI. De initio mundi vel creatione coeli et terrae.
[(Mor., lib. XXXII, c. 12, n. 16.)] Rerum substantia
simul creata est; sed simul species formata non est;
et quod simul exstitit per substantiam materiae, non
simul apparuit per speciem formae. Cum simul factum
coelum terraque describitur, simul spiritualia
atque corporalia, simul quidquid de coelo oritur,
simul factum quidquid de terra producitur, indicatur.
Dixerat Moyses: In principio creavit Deus coelum et
terram [Gen. I, 1]. [(Lib. I in Ezech., hom. 1, n. 2.)]
Sed quis crederet quia verum de praeterito diceret,
si de futuro etiam aliquid non dixisset? In ipsius
etenim libri fine, in cujus exordio illa de praeterite
dixerat, aliquid prophetiae per Jacob vocem de venturis
permiscuit, dicens: Non auferetur sceptrum de
Juda, et dux de femoribus ejus, donec veniat qui mittendus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.