PL 80, col. 749

Sententiae (Taio Caesaraugustanus), J. P. Migne

est, et ipse erit exspectatio gentium [(Gen. XLIX,
10)]
. [Moral. XXXII, c. 12, n. 26.] Qui diversis diebus
creatum coelum et terram, virgultum herbamque
narraverat, nunc uno die facta manifestat; ut liquido
ostenderet quod creatura omnis simul per substantiam
exstitit, quamvis non simul per speciem processerit. [(Apud Isidor., lib. I Sent., cap. 10.)]
Ratio
mundi de uno consideranda est homine: nam sicut
per dimensiones aetatum ad finem homo vergitur,
ita et mundus per hoc quod distenditur tempore deficit;
quia unde homo atque mundus crescere videtur,
inde uterque minuitur. [(Aug., lib. XII Conf.,
cap. 29.)] Materies, ex qua formatus est mundus,
origine, non tempore res a se factas praecessit, ut
sonus cantum; prior est enim sonus cantu, quia

suavitas cantilenae ad sonum vocis, non sonus pertinet
ad suavitatem. Ac per hoc utrumque simul
sunt; sed ille ad quem pertinet cantus prior est, id
est, sonus. Materies, ex qua coelum terraque formata
est, ideo informis vocata est, quia nondum ex ea
formata erant quae formari restabant; verum ipsa
materia ex nihilo facta erat. Aliud est aliquid fieri
posse, aliud fieri necesse esse. Fieri necesse est
quod Deus naturis inseruit, fieri autem posse est
quod extra cursum indictum naturarum creator ut
faceret quandoque voluit reservavit. [(Aug., lib. XIII
Conf., cap. 6, 7.)] Post annumeratam coeli terraeque
creaturam, ideo nominatur in Genesi (I, 3) Spiritus,
ut quia superferri eum dici oportebat, ante illa nominarentur
quorum creator Spiritus sanctus superferri

diceretur: quod et Apostolus indicat [(Rom.
V, 5)] , dum supereminentem viam charitatis demonstrat.
Ideo superferri aquis sanctus dicitur Spiritus,
quia donum est Dei, in quo subsistentes requiescimus,
atque protegendo nos superfertur nobis.
CAPUT XVII. Quod essentia coeli et terrae in aeternum subsistat.
[(Moral., lib. XVII, c. 9, n. 11.)] Coeli et terra per
eam quam nunc habent imaginem transeunt, sed
tamen per essentiam sine fine subsistunt. Hinc
namque per Paulum dicitur: Praeterit enim figura hujus
mundi [(I Cor. VII, 31)]
. Hinc per semetipsam Veritas
dicit: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non
praeteribunt [(Matth. XXIV, 35)]
. Hinc ad Joannem dicitur

angelica voce: Erit coelum novum et terra nova [(Apoc.
XXI, 1)]
. Quae quidem non alia condenda sunt, sed
haec ipsa renovantur. Coelum ac terra et transit et
erit, quia et ab ea quam nunc habet specie per
ignem tergitur, et tamen in sua semper natura servatur.
Unde per Psalmistam dicitur: Mutabis ea, et
mutabuntur [(Psal. CI, 27)]
. In fine saeculi hujus ultimam
commutationem suam coelum et terra ipsis
nobis nunc vicissitudinibus nuntiant, quibus nostris
usibus indesinenter alternant. Nam terra a sua specie
hiemali ariditate deficit, vernali humore viridescit.
Hinc ergo, hinc fidelis quisque colligat, et interire
speciem coeli et terrae, et tamen per innovationem
refici, quae constat nunc assidue alternantium
specierum vicissitudinibus velut ex defectu reparari.
CAPUT XVIII. De distinctione creaturarum.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.