PL 80, col. 750
Sententiae (Taio Caesaraugustanus), J. P. Migne
[(Moral. lib. IV, c. 20, n. 55)] . Ex rebus insensibilibus
discimus quid de sensibilibus atque intelligibilibus
sentiamus. Terra namque aere fecundatur, aer autem
ex coeli qualitate disponitur. Jumentis quippe homines,
hominibus angeli, archangeli vero angelis praesunt;
nam quod jumentis homines praesint, et usu
cernimus, et Psalmistae verbis docemur, qui ait: Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas,
insuper et pecora campi
[(Ps. VIII, 8)]
. Quia vero
angeli hominibus praesint, per prophetam testatur
angelus dicens: Princeps regni Persarum restitit mihi [(Dan. X, 13)]
.
Quod angeli a superiorum angelorum
potestatibus dispensantur, Zacharias perhibet propheta,
qui ait: Ecce angelus, qui loquebatur in me,
egrediebatur; et alius angelus egrediebatur in occursum
ejus; et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum
dicens: Absque muro habitabitur Jerusalem [(Zach. II,
3)]
. Si enim in ipsis officiis sanctorum spirituum
nequaquam potestates summae minimas disponerent,
nullo modo hoc quod homini diceret angelus ab
angelo cognovisset. Quia cunctorum conditor omnia
per semetipsum tenet, et tamen ad distinguendum
pulchrae universitatis ordinem, alia aliis dispensantibus
regit; non immerito reges angelorum spiritus
accipimus, qui quo auctori omnium familiarius serviunt,
eo subjecta potius regunt. Homo cum angelis
quiesceret, si persuasoris linguam sequi noluisset.
Unde non immerito angeli consules vocantur: quia spirituali
reipublicae consulunt, dum nos sibi ad regnum
socios jungunt. Dum sanctis angelis nuntiantibus
voluntatem Conditoris agnoscimus, in eis procul dubio
consultum ab hac angustia nostrae tribulationis
invenimus.
CAPUT XIX. Quod rationalis creatura angelorum atque hominum simul creata sit.
[(Moral. XXXII, cap. 12, n. 17.)] Omnis creatura ab
auctore Deo, qui in actione sua nequaquam temporis
protelatione distenditur, simul condita non dubitatur.
Et si rerum causas subtili discussione pulsamus,
simul factum angelum hominemque cognoscimus:
simul videlicet, non unitate temporis, sed
cognitione rationis; simul per acceptam imaginem
sapientiae, et non simul per conjunctam substantiam
formae. Scriptum de homine est: Faciamus hominem
ad imaginem et similitudinem nostram [(Gen. I, 26)]
.
Et per Ezechielem ad Satan dicitur: Tu signaculum
similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore in
deliciis paradisi fuisti [(Ezech. XXVIII, 12)]
. In cuncta
igitur creatura homo et angelus simul exstitit; quia
ab omni natura irrationabili distinctus processit. In
cuncta conditione rerum nullum rationale animal
nisi angelus et homo est. Quidquid ratione uti non
potest, cum homine factum non est. [(Moral. lib. IX,
c. 49, n. 75.)] Licet per coaeternum Patris Verbum
cuncta creata sint, in ipsa tamen ratione creationis
ostenditur quantum cunctis animalibus, quantum