PL 80, col. 751

Sententiae (Taio Caesaraugustanus), J. P. Migne

rebus coelestibus, sed tamen insensibilibus homo
praeferatur. Cuncta dixit Deus, et facta sunt [(Ps.
CXLVIII, 5)]
. Cum vero facere hominem decernit, hoc
quod reverenter pensandum est, praemittit dicens: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram [(Gen. I, 26)]
.
Neque enim de eo sicut de rebus
caeteris scriptum est: Fiat, et factum est [(Ibid. 3)]
;
nec ut aqua volatilia, sic terra hominem protulit:
sed prius quam fieret, Faciamus dicitur, ut videlicet
quia rationalis creatura condebatur, quasi cum consilio
facta videretur. Quasi per studium de terra
plasmatur homo, et inspiratione Conditoris in virtute
spiritus vitalis erigitur; ut scilicet non per jussionis
vocem, sed per dignitatem operationis existeret,
qui ad Conditoris imaginem fiebat. Scriptum est:
Creavit Deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem
Dei creavit illum, masculum et feminam fecit eos [(Gen. I, 27)]
.
[Moral. lib. XXXII, c. 12, n. 16.] Necdum
Eva facta describitur, et jam homo masculus et femina
perhibetur. Sed quia ex Adae latere erat procul
dubio femina processura, in illo jam computatur
per substantiam a quo fuerat producenda per formam.
Considerare tamen haec et in minimis possumus,
ut ex minimis majora pensemus. Herba namque
cum creatur, necdum in illa fructus, necdum
semen ostenditur. Inest vero ei, etiam cum non
apparet, fructus et semen, quia nimirum simul sunt
in radicis substantia quae non simul prodeunt per
temporis incrementa. [(Moral. lib. IV, c. 3, n. 8.)] Duas
ad intelligendum se creaturas Deus fecerat, angelicam

videlicet et humanam. Utramque vero superbia
perculit, atque ab statu ingenitae rectitudinis fregit;
sed una tegmen carnis habuit, alia vero nihil infirmum
de carne gestavit. Angelus namque solummodo
spiritus, homo vero et spiritus et caro. Misertus ergo
Creator, ut hominem redimeret, carnem ad se debuit
reducere, quam in perpetratione culpae ex infirmitate
aliquid constat habuisse. Et eo altius debuit
apostatam angelum repellere, quo, cum a persistendi
fortitudine corruit, nihil infirmum ex carne gestavit.
Recte Psalmista, cum misertum Redemptorem hominibus
diceret, ipsam quoque causam misericordiae
expressit, dicens: Et memoratus est, quia caro sunt [(Ps. LXXVII, 39)]
.
Ac si diceret: Quo eorum infirma

vidit, eo districte culpas punire noluit. Est adhuc aliud
quod et perditus homo reparari debuit, et superbiens
spiritus reparari non possit, quia nimirum
angelus sua malitia cecidit, homo vero aliena prostratus
est.
CAPUT XX. De septenarii numeri perfectione.
Septem diebus universum tempus evolvitur.
Aeterna enim dies, quae expleta septem dierum vicissitudine
sequitur, scilicet octava est. [(Greg. lib. II
in Ezech., homil. 4, n. 2.)] Unde et Psalmista resurrectionis
diem considerans, quia de extremi judicii
erat districtione locuturus, praemisit titulum, dicens: In finem Psalmus David pro octava
[(Psalm. VI, 1)]
. Ut
enim quam octavam diceret demonstraret, diem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.