PL 80, col. 754
Sententiae (Taio Caesaraugustanus), J. P. Migne
homo ab Auctore fuerit conditus, hosti tamen
sponte substratus, clamores de pugna toleravit.
Ipsa enim carnis suggestio quasi quidam clamor est
contra quietem mentis.
CAPUT XXIII. De lignis paradisi et ligno scientiae boni et mali.
[(Moral., lib. XXXV, c. 14, n. 29.)] In paradiso nequaquam
mala arbor exstitit, quam Deus homini ne
contingeret interdixit. Sed ut melius per obedientiae
meritum homo bene conditus cresceret, dignum
fuerat ut hunc etiam a bono prohiberet; quatenus
tanto verius hoc quod ageret virtus esset, quanto
et a bono cessans auctori suo se subditum humilius
exhiberet. Ex omni ligno paradisi, inquit Deus, edite, de ligno autem scientiae boni et mali ne tetigeritis
[(Gen. II, 16)] .
Qui enim ab uno quolibet bono
subjectos vetat, necesse est ut multa concedat, ne
obedientis mens funditus intereat, si a bonis omnibus
penitus repulsa jejunat. Omnes paradisi arbores
ad esum Dominus concessit cum ab una prohibuit,
ut creaturam suam, quam nolebat exstingui sed
provehi, tanto facilius ab una restringeret, quanto
ad cunctas latius relaxaret.
CAPUT XXIV. De praevaricatione primi hominis.
[(Moral., lib. XXIV, c. 7, n. 14.)] Callidus hostis
et humani generis inimicus quod in paradiso egit
hoc quotidie agere non desistit. Verba quippe Dei
de cordibus hominum molitur evellere, atque in eis
ficta promissionis suae blandimenta radicare: quotidie
antiquus hostis id quod Deus minatur levigat,
et ad hoc credendum quod falsum promittit in vitat.
Falso enim pollicetur temporalia, ut mentibus hominum
ea supplicia leviget quae Deus minatur
aeterna. Humani generis adversarius, cum praesentis
vitae gloriam spondet, quid aliud dicit quam Gustate,
et eritis sicut dii [(Gen. III, 5)]
? Ac si aperte diceret:
Temporalem concupiscentiam tangite, et in hoc
mundo sublimes apparete. Antiquus hostis, cum a
cordibus hominum timorem divinae sententiae amovere
conatur, quid aliud loquitur quam id quod primis
hominibus dixit: Cur praecepit vobis Deus ut
non comederetis de omni ligno paradisi [(Ibid., 1)]
?
Sed quia divino munere redemptus homo justitiam
recepit quam dudum conditus amisit, robustior se
jam contra blandimenta callidae persuasionis exercet,
quia experimento didicit quantum obediens esse
debeat praecepto. Et quem tunc culpa duxit ad poenam,
nunc poena sua restringit a culpa: ut tanto magis delinquere
metuat, quanto, cogente supplicio, et ipse
jam quod perpetravit accusat. [(Lib. I in Evang.,
homil. 16, n. 2, 3.)] Callidus adversarius contra primum
hominem parentem nostrum in tribus se tentationibus
erexit, quia hunc videlicet gula, vana
gloria et avaritia tentavit; sed tentando superavit,
quia sibi eum per consensum subdidit. Ex gula
quippe tentavit, cum cibum ligni vetitum ostendit,
atque ad comedendum suasit. Ex vana gloria tentavit,