PL 80, col. 755

Sententiae (Taio Caesaraugustanus), J. P. Migne

cum diceret: Eritis sicut dii [(Gen. III, 5)]
. Ex
avaritia tentavit, cum diceret: Scientes bonum et
malum [(Ibid.)]
. In hoc ergo eum ad superbiam
traxit, quod illum ad avaritiam sublimitatis excitavit.
Quibus modis diabolus primum hominem stravit,
eisdem modis secundo homini tentato succubuit.
Per gulam tentavit, cum dixit: Dic ut lapides isti
panes fiant [(Matth. IV, 3)]
. Per vanam gloriam tentavit,
cum dixit: Si Filius Dei es, mitte te deorsum [(Ibid.,
6)]
. Per sublimitatis avaritiam tentavit, cum regna
omnia mundi ostendit, dicens: Haec omnia tibi
dabo, si cadens adoraveris me [(Ibid., 9)]
. [Moral.
XXVIII, c. 1, n. 6.] Quid est quod ad auram post meridiem
Dominus deambulat, nisi quod lux ferventior
charitatis abscesserat, et peccatricem animam culpae

suae frigora constringebant? Increpavit ergo Adam
deambulans, ut caecis mentibus nequitiam suam
non solum sermonibus, sed etiam rebus aperiret;
quatenus peccator homo, et per verba quod fecerat
audiret, et per deambulationem, amisso aeternitatis
statu, mutabilitatis suae inconstantiam cerneret, et
per auram fervore charitatis expulso, torporem
suum animadverteret, et per declinationem solis cognosceret
quod ad tenebras propinquaret. [(Moral.,
lib. II, c. 5, n. 6.)] Scriptum est: Vocavit Deus
Adam, et dixit ei: Ubi es [(Gen. III, 9)]
? Quid est
quod Dominus Adam post lapsum requirit, dicens: Ubi es?
Nunquidnam divina potentia nesciebat post
culpam servus ad quae latibula fugerat? Sed quia
vidit in culpa lapsum, jam sub peccato velut ab

oculis veritatis absconditum, quia tenebras erroris
ejus non approbat, quasi ubi sit peccator ignorat.
Omnipotens Dominus Adam et vocat et requirit,
dicens: Ubi es? Per hoc quod vocat, signum dat quia
ad poenitentiam revocat. Per hoc quod requirit,
aperte insinuat quia peccatores jure damnatos non
ignorat. [(Moral., lib. XI, c. 43, n. 59.)] Humanum
genus contemplationem lucis intimae habuit in paradiso;
sed sibimetipsi placens, quod ad se recessit,
lumen Conditoris perdidit ejusque faciem; ad ligna
paradisi fugit, quia post culpam videre metuebat
quem amare consueverat. Sed ecce post culpam
venit in poenam, ex poena autem ad amorem redit,
quia quis fuerit culpae fructus invenit; atque illam
faciem quam timuit in culpa, excitatus requirit ex

poena: ut jam caliginem caecitatis suae fugiat, atque
hoc ipsum quod Auctorem suum non videt graviter
perhorrescat.
CAPUT XXV. De mutatione et volubilitate temporum.
[(Moral., lib. XI, c. 50, n. 68.)] Fixum statum temporum
in praesenti saeculo habere non possumus, ubi
transituri venimus atque hoc ipsum nostrum vivere
quotidie a vita transire est. Quem videlicet lapsum
temporum primus homo ante culpam habere non
potuit, quia tempora, eo stante, transibant. Sed

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.