PL 83, col. 1089
De viris illustribus (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne
presbyteri, 145 quae usque hodie in Valentis
Augusti imperium edita declaratur, dehinc ab anno
primo Theodosii Augusti usque in annum imperii
Leonis octavum subjunctam sequitur historiam, in
qua magis Barbararum gentium bella crudelia
narrat, quae premebant Hispaniam. Decessit sub
Leone principe, ultima jam pene senectute, sicut
etiam praefationis suae demonstratur indicio.
CAPUT X.
12. Eusebius, Dorolitanae urbis episcopus. Hic in
coetu Chalcedonensis concilii contra Dioscorum haereticum
Alexandrinae urbis episcopum librum obtulit,
ac praesenti synodo omnes Dioscori errores et blasphemias
recitavit. Hunc enim ac sanctum Flavianum
Constantinopolitanum episcopum idem Dioscorus
in Ephesina secunda synodo excommunicationis
sententia dejecerat, eo quod pro orthodoxa fide
contra haeresin repugnarent. Unde postea idem Eusebius
in Chalcedonensi synodo innumerabilium
malorum ejus crimina, vel blasphemias detegens,
damnationis ejus sententiam super eum a sancto
concilio imprecatur, scilicet, ut quod juste ille aliis
intulerat, in eo juste retorqueretur.
CAPUT XI.
13. Cerealis, Castellanensis Ecclesiae episcopus. Hic,
dum apud Carthaginiensem Africae provinciae urbem
venisset, de fide sanctae Trinitatis cum Maximiano,
Ammonitarum episcopo, concertatus est, respondens
propositionibus ejus, non eloquiorum argumentis,
sed de testimoniis sanctarum Scripturarum. Exstat
hoc ipsum ejusdem opusculum novem et decem
responsionum capitulis praesignatum.
CAPUT XII.
14. Ferrandus, Carthaginiensis Ecclesiae diaconus, 146
multum in sacris Scripturis floruisse asseritur,