PL 83, col. 1094

De viris illustribus (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

vitae, et institutione morum, sive de compugnantia
virtutum et vitiorum. Est etiam et alius liber
ejusdem apud Latinos de compunctione cordis. Alter
quoque scriptus ad quemdam Eutropium, cum palatio
pulsus ad altarium confugisset.
25. Multos praeterea composuit diversosque tractatus,
quos enumerare perlongum est. Cujus quidem studii,
etsi non omnia, tamen quam plurima eloquentiae
ejus fluenta de Graeco in Latinum sermonem 151
translata sunt. Hic autem, decimo tertio anno episcopatus
sui, discordia Theophili Alexandrini episcopi,
oppressus. Faventes episcopi nostri Arcadio imperatori
damnaverunt eum innocentem, atque ab episcopatu
dejectum, Pontum in exsilium retruserunt. Corpus
trigesimo quinto anno, die functionis ab exsilio

Constantinopolim revocatur, etiam in Apostolorum
ecclesia sepelitur.
CAPUT XX.
26. Sedulius, presbyter, edidi: tres libros, dactylico
heroico metro compositos, quorum primus signa
et virtutes Veteris Testamenti potentissime resonat,
reliqui vero gestorum Christi sacramenta vel miracula
intonant.
CAPUT XXI.
27. Possidius, Africanae provinciae episcopus. Hic
stylo persecutus est vitam sancti Augustini, cui
etiam operi subjecit indiculum scriptorum ejus, enumerans

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.