PL 83, col. 1095

De viris illustribus (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

quanta idem beatissimus doctor scripsit, ubi
plusquam quadringentorum librorum volumina supputantur.
Homiliarum vero et epistolarum quaestionumque
infinitus modus est, ut pene vix possit
quisquam articulo suo aliena tanta scribere, quanta
ille proprio labore composuit.
CAPUT XXII.
28. Primasius, Africanus episcopus, composuit sermone
scholastico de Haeresibus tres libros directos ad
Fortunatum episcopum, explicans in eis quod olim
beatissimus Augustinus in libro Haereseon imperfectum,
morte interveniente, reliquerat: in primo 152
namque ostendens quid haereticum faciat, in secundo
et tertio digerens quid haereticum demonstret.
CAPUT XXIII.
29. Proterius, Alexandrinae Ecclesiae antistes, scripsit
epistolas ad Leonem Romanae sedis episcopum
de festivitate paschali. Hunc autem Leonis Augusti
temporibus Dioscori haeretici successores, auctore
Timotheo, seditione facta, crudelissime peremerunt,
ipsumque Timotheum sibi pro Alexandrino
episcopo statuerunt.
CAPUT XXIV.
30. Paschasinus, Siciliensis episcopus, edidit unam
epistolam paschalem, ad Leonem supradictum papam
directam, in qua refert paschalis mysterii miraculum
his verbis: Est, inquit, possessio, quae appellatur
Meltinas, in montibus arduis, ac silvis densissimis
constituta, illic perparva atque vili opere constructa

Ecclesia est, in cujus baptisterio nocte sacrosancta

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.