PL 83, col. 1097
De viris illustribus (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne
34. Eugipius, abbas Lucullanensis oppidi, Neapoli
Campaniae. Hic ad quemdam Paschasium diaconum
libellum de Vita sancti 154 monachi Severini transmissum
brevi stylo composuit. Scripsit et regulam
monachis consistentibus in monasterio sancti Severini,
quam eisdem moriens quasi testamentario jure
reliquit. Claruit post consulatum Importuni Junioris,
Anastasio imperatore regnante.
CAPUT XXVII.
35. Fulgentius, Afer, ecclesiae Ruspensis episcopus,
in confessione fidei clarus, in Scripturis divinis copiosissime
eruditus, in loquendo quoque dulcis, in
docendo ac disserendo subtilis, scripsit multa. E
quibus legimus, de gratia Dei et libero arbitrio libros
Responsionum septem, in quibus Fausto,
Galliae Regiensis urbis episcopo, Pelagianae pravitati
consentienti, respondens, obnititur ejus profundam
destruere calliditatem.
36.
Legimus et ejusdem librum de sancta Trinitate
ad Felicem directum notarium; librum
quoque Regulae verae fidei, et alium de Sacramento
Incarnationis Domini nostri Jesu Christi.
Exstant, et duo ejusdem libri de Veritate praedestinationis,
ad episcopos missi, in quibus demonstratur
quod gratia Dei in bonis voluntatem humanam praevenit,
et quod Deus quosdam praedestinationis suae
munere justificans praeeligit, quosdam vero in suis
reprobis moribus occulto quodam judicio derelinquit.
37. Est et liber altercationis ejus, quo de fide cum