PL 83, col. 1098

De viris illustribus (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

Thrasamundo rege idem beatus Fulgentius disputavit.
Ad Ferrandum quoque, ecclesiae Carthaginiensis
diaconum, unum de interrogatis Quaestionibus
scripsit ibellum. Inter haec composuit multos tractatus 155,
quibus sacerdotes in ecclesiis uterentur.
Plurima quoque feruntur ingenii ejus monumenta.
Haec tantum ex pretiosis doctrinae ejus floribus carpsimus.
Sors melior, cui delicias omnium librorum
ejus praestiterit Dominus. Claruit sub Thrasamundo
rege Vandalorum, Anastasio imperatore regnante.
CAPUT XXVIII.
38. Eucherius, Franciae episcopus, elegans sententiis,
ornatus in verbis, edidit ad Hilarium Arelatensem
antistitem eremi deserta petentem unum
opusculum de Laude ejusdem eremi luculentissimum,

et dulci sermone dictatum, in quo opere laudamus
doctorem, et si pauca, tamen pulchra dicentem. Brevitas,
ut ait quidam, laus est interdum in aliqua
parte dicendi, in universa eloquentia laudem non habet.
CAPUT XXIX.
39. Hilarius, Arelatensis episcopus, scripsit Vitam
parentis et praedecessoris sui, sanctissimi ac venerabilis
Honorati episcopi, suavi ac praeclaro praedictatam
eloquio.
CAPUT XXX.
40. Apringius, ecclesiae Pacensis Hispaniarum episcopus,
disertus lingua, et scientia eruditus, interpretatus
est Apocalypsin Joannis apostoli subtili
sensu atque illustri sermone melius pene 156
quam veteres ecclesiastici viri exposuisse videntur.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.