PL 83, col. 1099
De viris illustribus (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne
Scripsit et nonnulla quae tamen ad notitiam nostrae
lectionis minime pervenerunt. Claruit temporibus
Theudis principis Gothorum.
CAPUT XXXI.
41. Justinianus imperator, quosdam libros de Incarnatione
Domini edidit, quos etiam per diversas
provincias misit. Condidit quoque et rescriptum
contra Illyricianam synodum, et adversus Africanos
episcopos Chalcedonensis synodi defensores perverso
studio: in quo tria capitula damnare contendit,
id est, Theodori Mopsuesteni episcopi dicta,
sive rescripta Theodoreti, et epistolam, quae dicitur
Ibae Edesseni episcopi.
CAPUT XXXII.
42. Facundus, Afer, Hermianensis ecclesiae episcopus,
duodecim libros pro defensione trium capitulorum
scripsit, quorum stylo elicuit praefata tria
capitula in praescriptione apostolicae fidei, et Chalcedonensis
synodi impugnatione, fuisse damnata,
id est, epistolam Ibae Edesseni episcopi ad Marim
Persam directam, et Theodorum Mopsuestenum episcopum,
et Theodoreti Cyri episcopi dicta. Claruit
post consulatum Basilii, anno decimo regnante
Justiniano imperatore.
CAPUT XXXIII.
43. Justinianus, de Hispania, ecclesiae Valentinae
episcopus, ex quatuor fratribus episcopis, eadem
matre progenitis unus, scripsit librum Responsionum
ad quemdam Rusticum de interrogatis Quaestionibus:
quarum prima responsio est de Spiritu sancto;
secunda est contra Bonosianos, qui Christum