PL 83, col. 1100
De viris illustribus (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne
adoptivum Filium, et non proprium, dicunt; tertia
responsio est de baptismo Christi, quod iterare non
licet; quarta responsio est de distinctione baptismi
Joannis et Christi, quinta responsio est quia Filius
sicut Pater 157 invisibilis sit. Floruit in Hispaniis
temporibus Theudis principis Gothorum.
CAPUT XXXIV.
44. Justus, Urgellitanae ecclesiae Hispaniarum episcopus,
et frater praedicti Justiniani, edidit libellum
expositionis in Cantica canticorum, totum valde
breviter atque aperte per allegoriam sensum discutiens.
Hujus quoque fratres Nebridius et Elpidius
quaedam scripsisse feruntur, quibus quia incogniti
sumus, magis reticenda fatemur.
CAPUT XXXV.
45. Martinus, Dumiensis monasterii sanctissimus
pontifex, ex Orientis partibus navigans, in Gallaeciam
venit, ibique conversis ab Ariana impietate
ad fidem catholicam Suevorum populis regulam fidei
et sanctae religionis constituit, ecclesias confirmavit,
monasteria condidit, copiosaque praecepta
piae institutionis composuit.
46.
Cujus quidem ego ipse legi librum de Differentiis
quatuor virtutum, et aliud volumen Epistolarum
in quibus hortatur vitae 158 emendationem
et conversationem fidei, orationis instantiam
et elemosynarum distributionem, et super omnia
cultum virtutum omnium et pietatem. Floruit,
regnante Theodemiro rege Suevorum, temporibus
illis quibus Justinianus in republica et Athanagildus
in Hispaniis imperium tenuerunt.
CAPUT XXXVI.