PL 83, col. 151

De ortu et obitu Patrum (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

124. Andreas, qui interpretatur decorus, frater
Petri, secundum Joannem primus, juxta Matthaeum a
primo secundus. Hic in sorte praedicationis Scythiam
atque Achaiam accepit, in qua etiam civitate Patris
cruce suspensus occubuit.
CAPUT LXXI.
125. Jacobus filius Zebedaei, frater Joannis, quartus
in ordine, 183 duodecim tribubus quae sunt in dispersione
gentium scripsit, atque Hispaniae, et occidentalium
locorum gentibus Evangelium praedicavit, et in occasu
mundi lucem praedicationis infudit. Hic ab Herode
tetrarcha gladio caesus occubuit. Sepultus in Marmarica.
CAPUT LXXII.
126.
Joannes, apostolus et evangelista, filius Zebedaei,
frater Jacobi, virgo electus a Domino, atque inter

caeteros magis dilectus, qui etiam super pectus Magistri
recumbens, et Evangelii fluenta de ipso sacro
dominici pectoris fonte potavit, et quasi unus de paradisi
fluminibus, verbi Dei gratiam in toto terrarum
orbe diffudit. Quique in locum Christi, Christo jubente,
successit, dum suscipiens matrem Magistri
discipulus, etiam ipse pro Christo alter quodammodo
derelictus est filius.
127.
Hic, dum Evangelium Christi in Asia praedicaret,
a Domitiano Caesare in Pathmos insulam metallo
relegatur, ubi etiam positus Apocalypsim scripsit.
Interfecto autem a senatu Domitiano, exsilio resolutus,
recessit Ephesum, ibique ob haereticorum refutandas
versutias, efflagitatus ab Asiae episcopis Evangelium

novissimus edidit.
128.
Cujus quidem inter alias virtutes, magnitudo
signorum 184 haec fuit. Mutavit in aurum sylvestres
frondium virgas littoreaque saxa in gemmas. Item
gemmarum fragmina in propriam reformavit naturam,
viduam quoque ad precem populi suscitavit, et
redivivum juvenis corpus revocata anima reparavit.
Bibens lethiferum haustum, non solum evasit periculum,
sed eodem prostratos noculo in vitae reparavit
statum.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.