PL 83, col. 456

De fide Catholica (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

procul dubio Filius a Patre, qui semper ab eodem
Patre missus descendere solitus est et ascendere?
Quo testimonio et deitas, et distinctio personarum
Patris et Filii luce clarius demonstratur.
7.
Item si Christus Dominus non est, de quo dixit
David in psalmo: Dixit Dominus Domino meo: Sede
a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum
pedum tuorum [(Psal. CIX, 1)]
? Qui dum idem Christus
secundum carnem sit filius David, in spiritu tamen
Dominus ejus, et Deus est. Si Christus Dominus non
est, de quo ait David in libris Regum: Dixit vir, cui
constitutum est de Christo Dei Jacob, egregius psalmista
Israel: Spiritus Domini locutus est per me, et sermo
ejus per linguam meam [(II Reg. XXIII, 1)]
?
8.
Item si Christus Dominus non est, quis est ille

Dominus exercituum, qui a Domino exercituum mittitur,
ipso dicente in Zacharia: Haec dicit Dominus
Deus exercituum, post gloriam misit me ad gentes,
quae expoliaverunt vos. Qui enim tetigerit vos, tanget
pupillam oculi ejus. Quia ecce levabo manum meam
super eos, et erunt praeda iis qui serviebant sibi, et
cognoscetis quia Dominus exercituum misit me [(Zach.
II, 8)]
?
9. Vide nunc cujus sit haec vox, nisi Salvatoris,
quia omnipotens Deus a Patre omnipotente missum
se esse testatur. Missus est autem ad gentes, post
gloriam Deitatis, quam habuit apud Patrem, quando
exinanivit semetipsum, et formam servi accipiens
factus est obediens usque ad mortem [(Philipp. II, 7)] .
Qui etiam in sequentibus loquitur, dicens: Lauda,

et laetare, filia Sion, quia ecce ego venio, 10 et habitabo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.