PL 83, col. 457

De fide Catholica (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

in medio tui, dicit Dominus, et applicabuntur
gentes multae ad Dominum in die illa, et erunt mihi in
populum, et habitabo in medio tui, et scies quia Dominus
exercituum misit me ad te [(Zach. II, 10)]
.
10. Quis est igitur iste Dominus exercituum a
Domino exercituum missus, nisi idem Dominus Jesus
Christus? Superest de Spiritu sancto, de cujus deitate
sic ait Jacob: Et quia spiritus Dei est, spiritus
Domini fecit me, et spiraculum omnipotentis vivificavit
me, ecce et me, sicut et te, fecit Deus [(Job. XXXIII,
4)]
. De quo enim dixerat: Spiritus Domini fecit me,
de eo rursus adjecit: Ecce et me, sicut et te, fecit
Deus, ut eumdem Spiritum ostenderet esse Deum.
CAPUT IV. De Trinitatis significantia.
1. Patet Veteris Testamenti apicibus, Patrem, et
Filium, et Spiritum sanctum esse Deum. Sed hinc
isti Filium, et Spiritum sanctum non reputant esse
Deum, eo quod in monte Sina vocem Dei intonantis
audierunt: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus 11
unus est [(Deut. VI, 4)]
; ignorantes in Trinitate
unum esse Deum, Patrem, Filium, et Spiritum sanctum,
nec tres deos, sed in tribus personis unum
nomen individuae majestatis.
2. Quaeramus ergo in Scripturis Veteris Testamenti
eamdem Trinitatem. In libro quippe secundo
Regum ita scriptum est: Dixit David filius Isai.
Dixit vir, cui constitutum est de Christo Dei Jacob,
egregius psalmista Israel: Spiritus Domini locutus est
per me, et sermo ejus per linguam meam. Quis autem

esset, adjecit: Deus Israel mihi locutus est, fortis
Israel, dominator hominum justus [(II Reg. XXIII, 1)]
.
3.
Dicendo enim Christum Dei Jacob, et Filium,
et Patrem ostendit. Item dicendo: Spiritus Domini
locutus est per me, Spiritum sanctum evidenter aperuit.
Idem quoque in Psalmis: Verbo, inquit, Domini
coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.