PL 83, col. 458

De fide Catholica (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

[(Psal. XXXII, 6)] ;
in persona enim Domini Patrem
accipimus; in Verbo Filium credimus; in spiritu
oris ejus Spiritum sanctum intelligimus. Quo testimonio
et Trinitatis numerus, et communio cooperationis
ostenditur.
4. Sic et in consequentibus idem propheta ait: Mittet verbum suum, et liquefaciet ea; flabit Spiritus ejus,
et fluent aquae
[(Psal. CXLVII, 18)]
. Ecce tria, Pater qui
mittit, et Verbum quod mittitur, et Spiritus ejus qui flat.
Nam et cum dicitur in Genesi: In principio fecit Deus
coelum et terram, et spiritus Dei ferebatur super aquas [(Gen. I, 1, 2)]
,
ibi in Dei vocabulo Pater intelligitur;
in principio Filius agnoscitur, qui dicit: In capite
libri scriptum est de me, ut faciam voluntatem tuam [(Psal. XXXIX, 8, 9)]
;
quia dixit Deus, et fecit Deus;

in eo vero qui superferebatur aquis, Spiritus sanctus
significatur.
5.
Nam et cum ibi dicit Deus: Faciamus hominem
ad imaginem 12 et similitudinem nostram [(Gen. I,
26)]
, per pluralitatem personarum patens significatio
Trinitatis est. Ubi tamen, ut unitatem deitatis ostenderet,
confestim admonet, dicens: Fecit Deus hominem
ad imaginem et similitudinem suam. Et cum dicit
idem Deus: Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis,
ipsa pluralitas personarum Trinitatis demonstrat
mysterium.
6. Cujus Trinitatis sacramentum et Aggaeus propheta
ita aperuit, ex persona Domini dicens: Spiritus
meus erit in medio vestri [(Agg. II, 6, 8)]
. Ecce Deus
qui loquitur, ecce Spiritus ejus; post haec de tertia

persona, id est, de Filio, ita subjecit: Quia ecce ego
commovebo coelum et terram, et veniet desideratus
cunctis gentibus.
7.
In Isaia quoque sub propria persona cujusque
distinctio Trinitatis, dicente eodem Filio, ita ostenditur: Ego primus, et ego novissimus; manus quoque
mea fundavit terram, et dextra mea mensa est coelos

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.