PL 83, col. 468

De fide Catholica (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

genuit Obed, et de Obed Jesse, et de Jesse David, et
de David stirpe Christum. Montem autem filiae Sion
aut historialiter ipsam urbem Jerosolymam dicit, aut
juxta tropologiam Ecclesiam in specula, id est, in
virtutum sublimitate locatam.
CAPUT X. Quia Christus de virgine sine virili coitu genitus est.
1.
Hactenus de nomine, et gente, et genere Domini
nostri Jesu Christi Testamenti Veteris fidem
perstrinximus: dehinc generationes ejus secundum
carnem de Virgine ostendamus. Isaias enim 24
sancto Spiritu plenus futurae incarnationis Filii Dei
sic praenuntiat sacramentum, sic enim dicit: Et adjecit
loqui ad Achaz Dominus, dicens: Pete tibi signum

a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum
supra [(Isai. VII, 10)]
. Et subjecit: Audite itaque,
domus David, id est, genus David.
2. Nam bene ad domum David loquebatur, id est,
ad stirpem regiam, de qua stirpe descendit Maria,
et adjecit: Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum:
Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium,
et vocabitur nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum
Nobiscum Deus. Quia ergo ille, quem in utero
Virgo concepit, et peperit, Nobiscum Deus vocatur,
Deus itaque in utero virginis conceptus natusque
cognoscitur. Erubescant itaque Judaei increduli,
et Christi gratiae sua colla submittant.
3. Ecce enim quem Virgo peperit nobiscum Deus
appellatur. Quo loco argumentantur Judaei quod in

Hebraeo non virginem, sed juvenculam ostendat
sermo propheticus parituram. Adversus quos respondetur
non esse signum, si juvencula pariat,
quod est aetatis. Sed hoc esse signum ad rei novitatem,
si Virgo pariat, quod est integritatis. Dum
enim dicit: Dominus dabit vobis signum, insinuat
quoddam insigne miraculum, virginem videlicet parituram,
quod procul dubio signum non esset, nisi
novum existeret. Oportebat enim Christum propter
insigne miraculum secundum carnem nasci de virgine.
4. Sequitur de eo: Butyrum et mel comedet. Butyrum
fructus est Ecclesiae venientis ex circumcisione,
quasi bovis sub jugo, id est, sub lege positae; mel
vero Ecclesiae venientis ex gentibus, 25 cujus suavitate,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.