PL 83, col. 469

De fide Catholica (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

et dulcedine operis, et fidei pascitur Christus.
Sequitur, et dicit: Et priusquam cognoscat puer
vocare patrem aut matrem. Quod enim dixit priusquam
cognoscat, id est, priusquam cognoscere faciat divinitate
Deum habere se patrem, et carnis susceptione
virginem matrem, juxta illud quod in Genesi scribitur,
dicente Domino ad Abraham: Nunc cognovi
quod timeas Deum [(Gen. XXII, 12)]
, id est, nunc cognoscere
te feci. Absit enim apud Deum esse ignorantiam,
ut tunc cognosceret quod ante nesciret.
5.
Quantae autem potestatis existat idem Emmanuel,
praedictus propheta frequenter annuntiat, dicens: Et erit extensio alarum ejus, implens latitudinem
terrae, o Emmanuel
[(Isai. VIII, 8)]
; quem quia de
virgine natum credimus, Patrem in Psalmis dicentem

audiamus. Nam cum dixisset Propheta de
Christo: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris
meis, confestim vox Patris consecuta est, dicentis ad
Filium: Ante luciferum genui te, et quasi de vulva orietur
tibi ros adolescentiae tuae. Juravit Dominus, et non
poenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum secundum
ordinem Melchisedec. Dominus a dextris tuis confregit
in die irae suae reges [(Psal. CIX, 1)]
. Et iterum: Ubi
inhabitet, inquit, gloria in terra nostra, misericordia
et veritas occurrerunt sibi, justitia et pax complexae
sunt se. Veritas de terra orta est, et justitia de coelo
prospexit [(Psal. LXXXIV, 10 seq.)]
.
6. Quae est veritas de terra orta, nisi Christus de
femina natus, Filius Dei de carne procedens? Nam
caro terra est; quando enim natus est Christus, justitia

de coelo prospexit. Non enim daretur e coelo
justificatio, nisi Christus in carne nasceretur, et ut
ostenderet quod ipsa veritas de terra orta homo esset,
sequenter adjunxit: Justitia ante eum praeibit, et
ponet in via gressus suos. Item idem David: Terra,
inquit, dabit fructum suum [(Psal. LXVI, 7, 8)]
. Terra,
Maria, dedit fructum suum Christum; sed quis est
iste fructus? Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat
nos Deus.
7. Hunc terrae fructum praedictus Isaias propheta
alibi manifestius annuntiat, dicens: Rorate, coeli, desuper,
et nubes pluant justum; aperiatur terra, et germinet
Salvatorem, et justitia oriatur simul; ego Dominus
creavi eum [(Isai. XLV, 8)]
. Coeli ipsi qui et nubes,
id est, prophetae, per quos Christus adveniens

prophetabatur; terra Maria, 26 quae, fide aperta,
non corruptione, genuit Salvatorem, quia solus Dominus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.