PL 83, col. 470
De fide Catholica (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne
eum creavit, non virilis commistio seminis.
8. Unde et Isaias ait: Generationem ejus quis enarrabit [(Isai. LIII, 8)]
?
Nullus enim hominum nativitatis
Christi in conceptu conscius fuit: solo enim
verbo Dei virgo praegnans apparuit. Quod etiam Daniel
propheta figuraliter praedixerat, dicens: Vidi
lapidem de monte abscissum sine manibus praecidentium,
et cum venisset in terram, replevit orbem terrae [(Dan. II, 34)]
:
lapis iste Christus est sine manibus
abscissus, implens omnem terram, quia in omnibus
gentibus regnum ejus est.
9. De quo lapide per Isaiam Deus loquitur: Ecce
mitto in fundamentis Sion lapidem pretiosum, electum,
angularem, et qui crediderit in eum non confundetur [(Isai. XXVIII, 16)]
.
Hunc enim vidit Daniel abscissum
de monte, id est, de populo Judaeorum, sine
manibus, hoc est, sine operatione virili, ex Maria
virgine natum, quam sine dubio virginem fuisse credimus
ante partum, virginem permansisse post partum,
Ezechiele propheta testante: Converti me ad
viam portae sanctuarii exterioris, quae respiciebat ad
Orientem, et erat clausa. Et dixit Dominus ad me:
Porta haec clausa erit, non aperietur, et vir non transiet
per eam, quoniam Dominus Deus ingressus est per
eam, eritque clausa [(Ezech. XLIV, 1)]
.
10.
Quo testimonio sanctam Mariam et virginem
concepisse et virginem permansisse confitetur. Genitalia
namque feminea, pro eo quod claustra partus
aperiunt, portae dicuntur, sicut ait Job: Quia non
clausit portas ventris, qui portavit me [(Job. III, 10)]
.
Dominus enim noster Jesus Christus mirabiliter et
potentialiter natus, tanquam sponsus processit de
thalamo suo [(Psal. XVIII, 6)] , id est, ex Virginis
utero, post cujus ortum nullum cum Maria convenisse,
nullum ex ejus utero genitum exstitisse profitemur.
CAPUT XI. In Bethlehem natus est Christus.
1. Praediximus nativitatem Domini nostri ex Virgine,
locum quoque 27 originis suae ostendamus.
Nam in Bethlehem natus est, ad quam dicitur per
Michaeam prophetam: Et tu, Bethlehem, domus
Ephrata, nunquid parvula es in millibus Juda? ex
te mihi egredietur qui sit dominator in Israel, et egressus
ejus a diebus aeternitatis. Propter hoc dabit eos
usque ad tempus in quo parturiens pariet [(Mich. V, 2)]
.
2.