PL 83, col. 478
De fide Catholica (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne
2. Et iterum ex ejusdem Domini persona: Circumdederunt
me 36 canes multi, concilium malignantium
obsedit me [(Psal, XXI, 17)]
. Canum autem nomen in
eos est etiam per prophetam alterum constitutum. In
Isaia enim scriptum est: Omnes canes caeci, nescientes
latrare. Canum enim mos est, ut ait noster Hilarius, Pastori alludere, gregem nosse, insidiantes feras
persequi.
At vero isti caeci canes, pastorem suum
non videntes, officium non intelligentes, latratus
suos a feris ad gregem, a furibus ad Dominum retorserunt.
Unde et alius propheta de his ita dicit: Facti sunt mihi in sagittam reciprocam.
CAPUT XX. Venundatus est.
1. Quia triginta argentis appretiatus, et venundatus
est, per Zachariam ita ipse praenuntiavit: Si bonum
est, inquit, in conspectu vestro, date mercedem meam,
et appenderunt mercedem meam triginta argenteos. Et
dixit Dominus ad me: Projice illud ad statuarium, decorum
pretium, quod appretiatus sum ab eis. 37
2.
Haec enim nota omnibus causa est. Judas
enim, poenitentia motus, pecuniam reportavit, et
projecit in templum, et abiit, et laqueo se suspendit [(Matth. XXVII, 4)] .
Ut impleretur, quod dixerat
Isaias: Testis falsus non erit impunitus, pro eo quod
vendidit argento Justum [(Prov. XIX, 5; Amos. II. 6)]
.
3. Quam pecuniam bene Dominus mercedem suam
dixit; multa enim opera apud eos fecerat, reddens
vitam mortuis, lucem caecis, surdis auditum, gressum
claudis; pro quibus omnibus Judaei nefanda
aestimatione mortem triginta argentorum mercedem
illi restituerunt.
CAPUT XXI. Quia a discipulo suo traditus est.
1.
Nam et quia Dominus traditorem suum per
panem porrectum ostendit apostolis, etiam in Psalmis
commemoravit in se impletum dicens: Qui edebat
panes meos, ampliavit adversum me supplantationem.