PL 83, col. 477

De fide Catholica (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

3.
Quem tamen, quia non essent agnituri, neque
recepturi, idem 35 Isaias alias approbat, dicens: Audite, coeli, et auribus percipe, terra, quia Dominus
locutus est: Filios enutrivi, et exaltavi, ipsi autem
spreverunt me. Cognovit bos possessorem suum, et
asinus praesepe Domini sui. Israel autem me non
cognovit, populus autem meus me non intellexit
[(Isai.
I, 2)]
. Et iterum: Auditione audietis, et non intelligetis,
et cernentes videbitis, et non scietis; incrassatum
est enim cor populi hujus [(Isai. VI, 9; Matth.
XIII, 14)]
.
4. Unde et Ezechiel: Factus est sermo Domini ad
me dicens: Filii hominis, in medio domus exasperantis
tu habitas, qui oculos habent ad videndum, et non vident,
et aures ad audiendum, et non audiunt (Ezech.

XII, 2). Sic enim excaecati sunt, ut Salvatorem nec
agnoscerent, nec susciperent. Et cujus diem Abraham
vidit, et laetatus est, et cujus adventum prophetae
magno cum desiderio exspectaverunt [(Joan. VIII,
56)] , isti et viderunt, et non cognoverunt, insuper et
blasphemaverunt clamantes: Non habemus regem,
nisi Caesarem, et caetera quae sequuntur. Cujus populi
duritia sic non mutatur, quomodo nec Aethiopis
color, aut pardi varietas, Jeremia testante: Si mutare
potest Aethiops pellem suam, aut pardus varietates
suas (Jerem, XIII, 23).
CAPUT XIX. Quia eum non agnoscentes Judaei, congregati sunt adversus eum.
1.
Sed quia eum Judaei non agnoscentes, congregati

sunt ad interficiendum eum, et universalem
assensum in passione ejus praebuerunt, ita legitur: Quare fremuerunt gentes,
id est, Romani, et populi
meditati sunt inania, hoc est, Judaei. Astiterunt reges
terrae, hoc est, Herodes et Pilatus; et principes convenerunt
in unum, scilicet principes sacerdotum, et
seniores Judaeorum: adversus Dominum, et adversus
Christum ejus [(Psal. II, 1)]
.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.