PL 83, col. 813
De ecclesiasticis officiis (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne
Christo, ita et uxor a viro [(Ephes. V)] . Quod ergo in
Christo et in Ecclesia, hoc in singulis quibusque
viris atque uxoribus conjunctionis inseparabile sacramentum
est. Unde et Apostolus: Praecipio, inquit, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere [(I Cor. VII)]
.
Prohibet enim dimitti quacunque
ex causa, ne aliis conjungatur secundum consuetudinem
Judaeorum, quam Dominus interdixit, dicens: Quicunque dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis
causa, et aliam duxerit, moechatur
[(Matth. XIX)]
.
Solum (ut ait Hieronymus) adulterium est, quod
uxoris vincat affectum, imo cum illa unam carnem
in aliam diviserit, et se fornicatione separaverit, a
marito non debet teneri, ne virum quoque sub maledicto
faciat, dicente Scriptura: Qui adulteram tenet,
stultus et impius est [(Proverb. XVIII)]
. Ubicunque
igitur fornicatio est, et fornicationis suspicio, libere
uxor dimittitur.
12. Quid ergo, si sterilis est, si deformis, si aetate
vetula, si fetida, si temulenta, si iracunda, si malis
moribus, si luxuriosa, si fatua, si gulosa, si vaga,
si jurgatrix et maledica? tenenda est, 457 velis,
nolis, et qualiscunque accepta, est habenda. Cum
enim esses liber, sponte te servituti subjecisti. Cumque
habet quis uxorem (ut ait Lactantius), neque
servam, neque liberam habere poterit, ut matrimonii
fidem servet. Neque enim, ut juris publici ratio
est, sola mulier adultera est quae, virum habens, ab
altero polluitur, et maritus, si alteram habeat, a
crimine adulterii alienus habeatur, dum divina lex
duos ita in unum matrimonii corpus conjunxerit, ut
adulter sit quisquis compagem corporis in diversa
distraxerit. Servanda igitur fides ab utroque alteri
est.
13. Exemplo continentiae docenda est uxor a viro,
ut se caste gerat. Iniquum est enim ut id exigas quod
praestare non possis; caput est enim mulieris vir;
ubi autem melius vivit mulier quam vir, capite deorsum
pendet domus. Ideoque praecedere debet vir
in omnibus bonis factis uxorem suam, quia caput
est, ut illa imitetur virum, et sequatur vere, ut
corpus caput suum, sicut Ecclesia sequitur Christum.
Hortatur Apostolus conjuges ut propter orationem
abstineant, atque ex consensu tempora sanctificationis
observent, et sine impedimento carnali orationibus
vacent [(I Cor. VII)] . Nam et in Veteri Testamento
ante sanctificati sunt omnes a mulieribus, et sic