PL 83, col. 812
De ecclesiasticis officiis (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne
fidei signum, vel propter id magis, ut eodem pignore
eorum corda jungantur. Unde et quarto digito
annulus idem inseritur, quod in eo vena quaedam
(ut fertur) sanguinis ad cor usque perveniat. Antiquitus
autem non amplius uno dabatur, ne pluralitas
amorem unicum carperet. Penes Israel autem illicitum
erat puellam viro tradere, nisi post manifestatum
sanguinem maturitate.
9. Apud veteres in eligendis maritis quatuor ista
spectabantur: virtus, genus, pulchritudo, oratio;
in feminis tria: si generosa, si bene morata esset,
si pulchra. Nunc autem non genus, ac mores, sed
magis divitiae in uxoribus placent; nec quaeritur
quam sit femina pudica, sed potius quam formosa,
quae et concupiscendi libidinem nutriat, et cunctorum
post se suspiria trahat. Pulchra enim (ut ait
quidam sapiens) cito adamatur, et difficile custoditur,
quod plures amant. Illae enim sunt certae nuptiae,
quae in conjugio non libidinem, sed prolem requirunt;
neque enim sic institutae sunt, ut carnis
voluptati serviant, sed tantum ut fructum propaginis
quaerant.
10. Nam et ipsae dotales tabulae indicant quod
causa procreandorum liberorum ducitur uxor. Quando
ergo quisque luxuriose amplius vivit quam necessitas
procreandorum liberorum cogit, jam peccatum
est. Unde necesse est ut quotidianis eleemosynis, 456
ac precibus intercedant qui tori conjugalis
pudicitiam frequentius per incontinentiam maculant.
Nuptialia autem bona tria sunt: proles, fides
et sacramentum. In fide attenditur, ne praeter vinculum
conjugale cum altera vel altero concumbatur;
in prole, ut amanter suscipiatur, pudice nutriatur;
in sacramento, ut conjugium non separetur, neque
causa prolis alteri conjungantur.
11. Sacramentum autem ideo inter conjugatos
dictum est, quia sicut non potest Ecclesia dividi a