PL 83, col. 817

De ecclesiasticis officiis (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

haec corde retinentes, habeant sufficientem sibi scientiam
salutarem. Est enim breve fidei verbum, et olim
a propheta praedictum: Quoniam verbum breviatum
faciet Dominus super terram [(Isai. X; Rom. IX)]
.
CAPUT XXIV. De regula fidei.
1. Haec est autem post Symbolum apostolorum certissima
fides, quam doctores nostri tradiderunt. Ut
profiteamur Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum
unius essentiae, ejusdemque potestatis et sempiternitatis
unum Deum invisibilem; ita ut in singulis, personarum
proprietate servata, nec substantialiter Trinitas
dividi, nec personaliter debeat omnino confundi.
Patrem quoque confiteri ingenitum, Filium genitum,
Spiritum sanctum vero nec genitum, 462 nec ingenitum,

sed de Patre et Filio procedentem. Filium a
Patre nascendo procedere, Spiritum vero sanctum
procedendo non nasci. Ipsum quoque Filium perfectum
ex Virgine sine peccato hominem suscepisse, ut
quem sola bonitate creaverat, sponte lapsum misericorditer
repararet; quem veraciter crucifixum, et
tertia die resurrexisse, et cum eadem ipsa carne glorificata
ascendisse in coelum, in qua et ad judicium
vivorum et mortuorum exspectatur venturus.
2. Et quod divinam humanamque substantiam in
utroque perfectus una Christus persona gestaverit,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.